Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1ta applicatio, cum maximo impedimento, quod reuerâ tunc eſt,
cùm linea directionis connectit centra grauitatis vtriuſque.
Datur
impetus alio impetu perfectior, & imperfectior, ſine quo non po­
teſt explicari natura vectis:
itaque dato quocunque dari poteſt per­
fectior, & imperfectior: quia dato quocunque motu poteſt dari ve­
locior, & tardior.
4. Propagatur impetus vniformiter tantùm, cùm omnes partes
corporis mouentur motu recto æquali:
ibi enim eſt æqualis cauſa,
vbi eſt æqualis effectus:
in motu circulari applicata potentia cen­
tro vectis, producitur æqualis perfectionis versùs circunferentiam,
& inæqualis numerus;
applicata verò potentia circunferentiæ, pro­
ducitur æqualis numerus, ſed inæqualis perfectionis versùs cen­
trum;
quia potentia non poteſt producere immediatè perfectiorem,
& imperfectiorem in infinitum:
eadem potentia neceſſaria æquali­
bus temporibus, & iiſdem circunſtantiis, producit æqualem impe­
tum, & inæqualibus inæqualem: eſt enim hæc ratio cauſæ neceſ­
ſariæ.
5. Impetus innatus eſt tantùm determinatus ad lineam perpen­
dicularem deorſum;
alioquin ſi ad aliam determinari poſſet, primo
eſſet æqualis motus per inclinatam, & perpendicularem;
corpus
graue miſſum per lineam inclinatam ab eo non declinaret;
imò im­
petus ſemel productus (ſi liberum eſſet medium) non deſtrueretur:

quæ omnia phyſicis hypotheſibus repugnant: omnis alius impetus,
etiam acquiſitus motu naturali deorſum, eſt indifferens ad omnem
lineam, ad vitanda infinita ferè naturæ incommoda.
6. Impetus indifferens determinatur ad lineam multis modis:
primò, à potentia motrice:
ſecundò, ab impetu: tertiò, ab alio impe­
tu concurrente; quartò, ab obice occurrente:
quintò, ab ipſo appli­
cationis diuerſo modo: quæ omnia clara ſunt: hinc duo impetus ad
motum mixtum ſæpè concurrunt, quod ſemper fit, niſi determina­
tiones ſint oppoſitæ ex diametro.
Impetus eſt capax intenſionis;
quia aliquando deſtruitur ex parte:
eius extenſio commenſuratur
extenſioni mobilis;
quod etiam cæteris qualitatibus commune eſt:
impetus productus non conſeruatur à cauſa primò productiua, à
qua etiam ſeparatus exiſtit.
7. Impetus non eſt contrarius alteri ratione entitatis; quia qui­
libet cum quolibet in eodem ſubiecto coëxiſtere poteſt:
pugnat
tamen vnus cum alio ratione determinationis:
hinc vnus impetus
pugnat cum alio ratione lineæ motus:
hinc vnus videtur deſtrui ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index