Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1deſtructionem exigat; maximum myſterium eſt, quod alibi enucleabi­
mus; quàm multa enim ſuper hac re tacuere Philoſophi!
Theorema 159.
Impetus ſibi ipſi poteſt reddi contrarius, vt reuerâ accidit in reflexione,
in qua deſtruitur impetus ex parte propter diuerſas determinationes;

cum ſcilicet corpus reflectens mouetur; igitur impetus prout determina­
tus ad lineam incidentiæ eſt aliquo modo ſibi ipſi contrarius, prout eſt
determinatus ad lineam reflexionis.
Iam ferè tumultuatim, ſi quæ ſunt reliqua, Theoremata congeremus.
Theorema 160.
Impetus violentus intendi poteſt à naturali, & viciſſim; patet in projectis
deorſum.
Theorema 161.
Idem impetus poteſt eundem alium aliquando plùs, aliquando minùs
intendere.
v. g. 4. gradus impetus additi aliis 4. per eandem lineam
iidem eiſdem, minùs intendunt, vt iam ſuprà ſatis fusè dictum eſt.
Theorema 162.
Impetus dici poteſt propriè deſtrui ad exigentiam totius naturæ per Ax.14.
num.2. vt conſtat ex multis Theorematis ſuperioribus.
Theorema 163.
Omnis dici debet incipere, & deſinere intrinſecè, & extrinſecè; quod enim
hoc inſtanti primo eſt, immediatè antecedenti vltimo non fuit, & quod
primo non eſt hoc inſtanti, immediatè antè vltimo fuit, nec poteſt eſſe
immediatè pòſt, niſi ſit immediatè antè, & viciſſim.
Theorema 164.
Ideo producitur hic impetus numero potiùs, quàm alius omninò ſimilis; quia
potentia motrix eſt determinata ad tale indiuiduum ſiue à ſe, ſiue ab
alio;
idem enim de illa dicendum eſt, quod de aliis cauſis naturalibus;
porrò idem dici debet de deſtructione, quod de productione.
Scholium.
Obſeruabis breuiter aliqua, quæ fortè in noſtris Theorematis fuere
omiſſa.
Primò qualitates, quæ à cauſa primò productiua conſeruantur, ab ea
intendi non poſſe;
quia ſingulis inſtantibus nouum effectum non pro­
ducit;
exemplum habes in luce; ſecus vero de iis dicendum eſt, quæ à
cauſa primò productiua non conſeruantur.
Secundò qualitates, quæ contrarias habent, etiam deſtrui poſſe ab
alio, quam ab iis, ſcilicet ad exigentiam totius naturæ; ne ſcilicet ſint
fruſtrà.
Tertiò aliqua carere contrario, non tamen conſeruari à cauſa primò
productiua.
v.g. anima bruti, quæ deſtruitur ad exigentiam totius natu­
ræ, nç ſit fruſtrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index