Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 12.
Quando graue eſt in medio libero, per quod ſcilicet deſcendere poteſt, ſecun­
do instanti producitur nouus impetus, itemque tertio, quarto, quinto.
&c. Pro­
batur primò;
quia ſecundo inſtanti eſt eadem cauſa quæ primo non ma­
gis impedita, eáque neceſſaria;
igitur neceſſariò agit per Ax. 12. lib.1.
igitur aliquem effectum producit; ſed hic effectus non eſt impetus pro­
ductus primo inſtanti, quia non conſeruatur à cauſa primò productiua
per Th.11. igitur eſt nouus.
Probatur ſecundò; creſcit motus grauium in
libero medio per hypoth.
1.2.3. igitur creſcit impetus; quia cum motus
naturalis ſit ab impetu per Th.5. quâ proportione creſcit effectus, ſcilicet
formalis, & exigentiæ;
ſic enim motus eſt effectus impetus per Th. 15.
lib.1.eàdem creſcit cauſa per Ax.2. Probatur tertiò, quia corpus graue ex
maiore altitudine cadens maiorem quoque ictum infligit per hypoth.1.
igitur maior impetus imprimitur in corpore percuſſo; ſed impetus ad ex­
tra producitur ab alio impetu per Th.42.lib.1. igitur ſi creſcit productus
inpetus, creſcit impetus producens.
Corollarium.
Hinc reiicies quorumdam placitum, qui volunt cauſam velocioris
motus eſſe grauitatem ipſam, quatenus connotat motum præuium;
quia
ſcilicet grauitas non producit illum maiorem impetum ad extra, vt con­
ſtat;
nec ſubſtantia ipſius corporis grauis per Th.40.lib.1.igitur ipſe im­
petus:
præterea ſi hoc eſſet, fruſtrà requireretur impetus contra Th. 5.
Denique motus præuius nihil eſt amplius, cum alius ſuccedit: Vide Th.
40.lib.1. vbi hæc fusè diſcuſſimus.
Theorema 13.
Impetus productus ſecundo instanti in medio libero conſeruatur tertio, &
productus tertio conſeruatur, quarto, atque ita deinceps;
quia ſcilicet nec con­
ſeruantur à cauſa primo productiua per Th.144.libri:
nec aliquid exigit
deſtructionem;
non contrarius impetus, quia nullus eſt applicatus, vt
conſtat;
non reſiſtentia medij, quæ quidem alicuius momenti eſt; ſed
non tanti, vt impedire poſſit motum omninò, vt conſtat;
nam ſuppono
liberum medium, igitur nec deſtruere impetum;
cum tamdiu duret cau­
ſa quamdiu durat effectus, vt patet;
igitur nihil eſt quod exigat impe­
tus huius deſtructionem; igitur non deſtruitur per Ax. 14. lib.1.
quanta verò ſit, & quid ſit cuiuſlibet medij reſiſtentia, dicemus
infrà.
Theorema 14.
Si impetus innatus impeditur, ita vt moueri non poſſit corpus graue, ſe­
cundo instanti non producitur nouus impetus.
Probatur primò, non creſcit
corporis grauis ſeu grauitas, ſeu grauitatio, vt conſtat experientiâ;
igitur
non creſcit impetus;
alioquin ſi creſceret cauſa, creſceret effectus per
Ax.2. igitur de re, quòd ſit, certum eſt, atque euidens;
iam demonſtratur
propter quid ſit;
impetus ſecundo inſtanti productus eſſet fruſtrà; careret

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index