Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1duobus præſertim conſiſtit; primò, eò quòd medium detrahat ali­
quid grauitationis corporis grauis;
ſecundò, eò quòd partes medij
aliquam implicationem habeant, quæ ſolui non poteſt ſine aliqua
compreſſione, vel tenſione;
vtraque autem reſiſtit impetui: quod
ſpectat ad primum, ſi medium ſit æqualis grauitatis cum ipſo cor­
pore, detrahitur tota grauitatio, ſi ſubduplæ ſubduplum, &c.
de quo
aliàs.
8. Hinc corpus graue per medium rarius, cæteris paribus, fa­
cilè deſcendit; non tamen ex reſiſtentia medij cognita, poteſt co­
gnoſci proportio grauitatis vtriuſque, propter ſecundum caput, ex
quo etiam petitur reſiſtentia.
Idem corpus cum eodem medio
comparatum, habet tres coniugationes: nam, vel eſt grauius, vel­
eſt grauius, vel æquè graue, vel minùs.
Sunt etiam tres aliæ con­
iugationes, ſcilicet, eiuſdem mobilis cum diuerſis mediis, duorum
mobilium cum eodem medio, duorum mobilium cum duobus
mediis.
9. Figura corporis grauis deorſum cadentis motum vel retardat
vel accelerat;
retardat quidem, ſi plures partes medij amouendæ
ſunt vel pauciores velociori motu; accelerat è contrario:
hinc idem
corpus parallelipedum iuxta tres diuerſos ſitus, triplici motu diuer­
ſo deſcendere poteſt: hinc ratio, cur acuminata tam facilè deſcen­
dant.
Cubus, qui deſcendit, imprimit aëri velociorem motum,
quàm ipſe habeat; & quò maior eſt eius ſuperficies, eò velociorem.
10. Duo globi, vel cubi eiuſdem materiæ æquè velociter deſ­
cendunt:
ratio eſt, quia, licèt maioris vires habeant maiorem pro­
portionem ad molem aëris reſiſtentis, quàm vires minoris ad alte­
ram aëris molem, quæ proprium illius motum retardat, cùm tamen
aër, qui reſiſtit maiori cubo, debeat amoueri velociori motu, quàm
aër, qui reſiſtit minori, ſitque eadem proportio reſiſtentiæ ratione
motus, minoris ad maiorem, quæ eſt ratione molis, maioris ad mi­
norem;
certè ratio compoſita vtriuſque erit eadem in vtroque cu­
bo: igitur æqualiter deſcendet vterque.
11. Si tamen ſint diuerſæ materiæ, haud dubiè, qui conſtat leuio­
ri materia, tardiùs deſcendet; quia eius vires habent minorem
proportionem ad reſiſtentiam.
Corpuſcula etiam ex grauiſſima ma­
teria tardiſſimè deſcendunt:
tum, quia à filamentis illis, quibus par­
tes aëris implicantur, facilè detinentur;
analogiam habes in lapil­
lo, qui ab araneæ tela intercipitur:
tum, quia, cùm latiſſimam ali­
quando habeant ſuperficiem pro modica mole, minimam habent

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index