Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 44.
Hinc peteſt dici creſcere velocitatem quolibet inſtanti iuxta rationem ſpatij
quod illo inſtanti decurritur;
quod certè verum eſt, dum intelligatur legi­
timus horum verborum ſenſus;
quidquid reclamet Saluiatus apud
Galil. dialogo 3. modò aſſumatur progreſſio incrementi in ſingulis in­
ſtantibus, in quibus reuerà fit; cur enim potiùs in vno quàm in alio?

quippe ſi comparetur velocitas vnius inſtantis cum velocitate alterius;

haud dubiè erit eadem vtriuſque ratio, quæ ſpatiorum;
ſi enim vno in­
ſtanti percurritur vnum ſpatium cum vno velocitatis gradu;
certè in­
ſtanti æquali acquiritur duplum ſpatium cum duobus velocitatis gradi­
bus, nec obeſt, quod obiicit Galileus tunc motus eſſe æquabiles;
quia
motus qui fit in inſtanti debet conſiderari vt æquabilis;
appello enim
inſtans totum illud tempus, quo ſimul acquiritur aliquid impetus, ali­
quid enim ſimul acquiri neceſſe eſt;
nec demum obſtat quod dicit, dari
non poſſe motum inſtantaneum, quod multi haud dubiè negabunt;
ego
in Metaphyſica explicabo quonam pacto dari poſſit motus inſtanta­
neus, qui reuerà datur actu, non potentiâ;
quia quacunque duratione
data poteſt dari minor; igitur quocunque dato motu poteſt dari minor.
Scholium.
Obſeruabis primò hanc ſpatiorum rationem, quæ eſt eadem cum ra­
tione velocitatum aſſumendam tantùm eſſe in iis ſpatiis, quæ acquirun­
tur ſingulis inſtantibus;
ſi enim accipiantur partes temporis maiores, quæ
conflentur ex multis inſtantibus;
haud dubiè maior erit ratio ſpatio­
rum, quàm velocitatum.v.g.ſi primo inſtanti acquiratur primo ſpatium,
ſecundo, 2.tertio, 3.quarto 4.igitur ſi comparetur velocitas primi inſtantis
cum velocitate quarti æqualis erit, vt ratio ſpatiorum, id eſt, vt 1. ad 4.
At verò ſi accipiatur pars temporis conſtans duobus inſtantibus, hæc 4.
inſtantia conflabunt tantùm 2. partes temporis æquales;
in prima ac­
quirentur 3.ſpatia, in ſecunda 7.vt patet:
ſed quia velocitas primæ par­
tis temporis non eſt æquabilis, nec etiam velocitas ſecundæ;
addantur
velocitates primi & ſecundi inſtantis, itemque ſeorſim velocitates tertij,
& quarti;
certè ratio collectorum erit vt ratio ſpatiorum; ſi enim velo­
citas ſecundi inſtantis comparetur cum velocitate quarti eſt tantùm
1/2 cum tamen primum ſpatium ſit ad ſecundum in ratione 3/7.
Secundò, ſi comparentur ſpatia cum temporibus eſt alia ratio v.g.ſpa­
tium acquiſitum vno inſtanti ſe habet ad ſpatium acquiſitum in duobus
inſtantibus, vt 1, ad 3.in tribus vt 1.ad 6.in 4. vt 1. ad 10.
Tertiò obſeruabis, non poſſe ſenſu percipi inſtans, imò neque tempo­
ris partem ex mille inſtantibus conflatam;
nec etiam ſpatium quod ac­
quiritur primo inſtanti;
adhibenda ſunt tamen inſtantia neceſſariò ad
explicandam proportionem huius accelerationis, quæ fit in ſingulis in­
ſtantibus; vt verò rem iſtam reuocemus ad ſenſibilem praxim, aſſume­
mus proportionem aliam ſenſibilem, quæ proximè ad veram accedit, nec
ferè ſenſibiliter fallere poteſt, de qua infrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index