Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1
4. Tantum eſt ab æqualitate prædicta ceſſionis, & reſiſtentiæ, ad
nullam ceſſionem, & notam reſiſtentiam, quantum eſt ad nullam
reſiſtentiam, & totam ceſſionem:
hinc, cùm à tota ceſſione ad æqua­
litatem prædictam acquiratur tantùm noua determinato æqualis
priori;
igitur ab eadem æqualitate ad nullam ceſſionem tantun­
dem acquiritur;
igitur dupla prioris, vt iam ſuprà dictum eſt; nulla
eſſet reſiſtentia in vacuo; nulla eſt ceſſio, cùm ipſum corpus refle­
ctens nullo modo mouetur ab ictu.
5. Determinatio noua per lineam obliquam, eſt ad nouam per
lineam perpendicularem, vt ſinus rectus anguli incidentiæ, ad ſi­
num totum, in qualibet hypotheſi;
quia ſunt hæ, vt ictus, per vtran­
que lineam;
ictus verò vt grauitationes in horizontale planum, &
in planum inclinatum, ſub angulo complementi anguli incidentiæ:

hinc noua determinatio per lineam obliquam, eſt vt dupla ſinus re­
cti anguli incidentiæ, ad ſinum totum:
hinc ſupra angulum inci­
dentiæ 30, noua eſt maior priore, infrà minor; in ipſo angulo 30.
æqualis, ſuppoſita hypotheſi plani reflectentis immobilis.
6. Ex hoc poſitiuo principio demonſtratur accuratiſſimè æqua­
litas anguli reflexionis, & incidentiæ, quod certè demonſtratum
non fuit ab Ariſt. in problematis, ſect. 17. problem. 4. & 13. quibus
in locis fusè ſatis explicatur hoc Theorema, ducta comparatione,
tùm à grauibus, quæ cadunt, tùm ab orbibus, quæ rotantur, rùm à
ſpeculis: ſed minimè demonſtratur ex certis principiis ſine petitio­
ne principij.
In puncto reflexionis, poſita hypotheſi plani immo­
bilis reflectentis, nulla datur quies;
quia vnum tantùm eſt conta­
ctus inſtans; ſed eo inſtanti eſt motus, quo primo acquiritur locus.
7. Omnes lineæ reflexæ per ſe ſunt æqualis longitudinis, & ab
eodem puncto contactus, ad communem peripheriam terminan­
tur:
ſi globus impactus ſit æqualis reflectenti, ſitque linea inciden­
tiæ obliqua quælibet terminata ad idem punctum contactus, re­
flectitur prædictus globus per lineam tangentem globum refle­
ctentem in eodem puncto;
quia hæc tangens eſt diagonalis com­
munis, & determinatio mixta communis omnibus lineis inciden­
tiæ: eſt tamen modò longior, modò breuior linea reflexa, éſtque vt
vt ſinus complementi anguli incidentiæ, ad ſinum totum, qui ſit
determinatio prior, vt facilè demonſtramus.
8. Si globus impactus ſit minor corpore reflectente, reflectitur
etiam per ipſam perpendicularem, & determinatio noua eſt dupla­
prioris, minùs ratione globorum v. g. ſi globus impactus ſit ſubdu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index