Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 491 > >|
1 22[Figure 22]
LIBER QVINTVS,
DE MOTV IN DIVERSIS
Planis.
HACTENVS conſiderauimus motum in libe­
ro medio; iam verò conſiderabimus in planis
durioribus, in quibus mobilè feratur vel ſua
ſponte vel ab extrinſeco impulſum.
DEFINITIO 1.
PLanum inclinatum eſt corpus durum læuigatiſſimum, in quo mobile quod­
piam moueri poſſit, quod nec ſit verticale ſurſum, nec perpendiculare deor­
ſum, non addo, nec horizonti parallelum; quia planum rectilineum hori­
zontale eſt etiam decliue, vt ſuo loco videbimus.
Hypotheſis 1.
Corpus graue per planum inclinatum deſcendit, & quidem velociùs per illud
planum, quod minùs recedit à perpendiculari, tardiùs verò per illud, quod plùs
recedit.
Hypotheſis 2.
Corpus graue in plano inclinato minùs grauitat, id eſt faciliùs ſustinetur, &
tardiore motu deſcendit, quàm in perpendiculari deorſum.
Vtraque hypotheſis certa eſt, & de vtraque ſupponimus tantùm, quòd
ſit, nam demonſtrabimus infrà propter quid ſit.
Axioma 1.
Corpus graue ideò tantùm mouetur ſua ſponte, vt deorſum tendat: hoc
Axioma conſtat ex iis, quæ fusè demonſtraui ſecundò lib. adde quod,
deorſum tendere, & corpus graue ſua ſponte moueri idem prorſus ſonare
videntur;
nec enim loquor de potentiâ motrice animantium, vel de alia
quacumque magneticâ, ſed de potentiâ motrice grauium;
graue autem
illud appello, quod in medio rariore poſitum deorſum tendit, niſi impe­
diatur, denique hîc ſuppono dari motum naturalem grauium deorſum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index