Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1
13. Cum duo globi in ſeſe inuicem impinguntur æquali motu,
minor retroagitur velociore motu, quàm ante moueretur, vt clarum
eſt:
maior verò, ſi duplus eſt alterius, ſiſtit immobilis in puncto
contactus;
ſi maior duplo ſuum iter proſequitur, ſed tardiore mo­
tu; ſi minor duplo, retroagitur: quæ omnia facilè ex dictis demon­
ſtrantur.
Poteſt impetus eſſe æqualis alteri, & præualere; poteſt
æqualem impetum producere hoc inſtanti, & ſtatim inſtanti, quod
ſequitur, totus deſtrui.
14. Poteſt globus retroagi in plano horizontali, licèt in aliud cor­
pus non incidat, ita vt initio tendat in ortum, verbi gratia:
tùm
deinde, licèt nihil prorſus addatur, versùs occaſum;
quod accidit,
cum globus vtroque motu, centri, ſcilicet, & orbis, mouetur, ſed
contrario; primùm enim motus centri præualet, ſed facilè cedit
propter attritum maiorem partium.
Nullus datur propriè motus
refractus:
licèt enim incuruetur linea motus, dum per aquam ſu­
bit mobile; hæc tamen eſt reflexionis ſpecies.
15. Globus reflectens, qui ab ictu alterius mouetur, non mouetur
inſtanti contactus;
quia impetus primo inſtanti, quo eſt, non mo­
uetur;
producitur enim impetus primo inſtanti contactus: ſi impe­
tus eſſet tantùm determinatus ad vnam lineam, nulla fieri poſſet
reflexio, ſed tantùm repercuſſio;
quia veriſſima cauſa reflexionis
conſiſtit in noua determinatione:
per reflexionem poſſunt colligi
plures partes aëris ſonori ad Echometriam:
ſagitta emiſſa per ho­
rizontalem ſursùm, tantillùm aſcendit per arcum; quia tantillùm
reflectitur ab aëre.
11[Figure 11]
De motu circulari.
1. DAri motum circularem, probatur infinitis ferè experimen­
tis:
cuius ratio à priori eſt, quòd poſſint extremitates eiuſ­
dem cylindri in partes oppoſitas pelli;
vnde ſequitur neceſſariò
motus circularis; quem ij negare coguntur, qui ex punctis mathe­
maticis quantitatem componunt.
Motus circularis in ſublunaribus
oritur ex recto impedito;
quia, ſcilicet, determinatur tantùm im­
petus ad lineam rectam:
hinc quidam motus circularis eſt merè
per accidens, vt cùm retinetur extremitas funependuli, ſeu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index