Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1pore cum minore perficitur: ratio eſt: quia, cùm ferè decurrantur
arcus iuxta ſubtenſarum proportionem, certè cùm ſubtenſæ om­
nes æquali tempore decurrantur, idem ferè fit in ipſis arcubus:
dixi
ferè:
nam reuerà minor vibratio citiùs, maior tardiùs perficitur, vt
conſtat experientia: neque deeſt ratio, quam in analyticam remittimus.
4. Non aſcendit funependulum ad eam altitudinem, ex qua priùs
deſcenderat:
clara eſt experientia: neque ratio tantùm petitur ab
aëris reſiſtentia;
tam enim reſiſtit deſcenſui, quàm aſcenſui; ſed ex
eo, quòd ſingulis inſtantibus ſit quædam pugna, inter impetum in­
natum, & alium determinatum ad arcum ſurſum:
quippe impetus
innatus ad totum deſcenſum, ſed nullo modo ad aſcenſum con­
currit:
hinc in maiori vibratione imminuitur motus, & ſpatium in
maiori proportione, quàm in minori;
quia in hac lineæ ſingulæ aſ­
cenſus quaſi totidem inclinatæ ſunt inclinatiores; in illa verò minùs.
5. Hinc diu vibratur funependulum per minores arcus, quippe
facilis eſt aſcenſus per planum proximè ad horizontale accedens:

hinc etiam in funependulo maiori diutiùs durant huiuſmodi vi­
brationes, idque in arcubus paulò maioribus;
quia ſubtenſæ his
arcubus ſunt inclinatiores:
hinc refutabis eos, qui dicunt, vibra­
tiones funependuli in vacuo fore perpetuas:
arcus vibratio­
nis aſcenſus fit motu naturaliter retardato, ſed per imminu­
tiones inæquales; quia pro diuerſa inclinatione plani diuerſimodè
retardatur.
6. Vltimum punctum impetus acquiſitus acquiſitum in deſcenſu,
nullo modo ad deſcenſum concurrit, ſed ad aſcenſum, vnico tan­
tùm inſtanti;
quippe eſt omnium imperfectiſſimum; quod reuerà ſi
eſſet eiuſdem perfectionis cum innato, aſcenſus æqualis eſt deſcen­
ſui:
ſi ſint funependula inæqualia, vibrationes non ſunt æquè diu­
turnæ: ratio eſt:
quia, ſi aſſumantur, v.g. duo quadrantes inæquales,
ſunt ejuſdem inclinationis; igitur minor citiùs percurritur.
7. Porrò tempora vibrationum ſunt in ratione ſubduplicata ar­
cuum ſimilium, vel chordarum ſimilium, vel radiorum;
id eſt, vt
radices ſpatiorum ſimilium:
verbi gratia, ſit quadruplus alterius,
tempus vibrationis maioris eſt duplum temporis vibrationis mino­
ris;
quod ita intelligendum eſt, vt hæc proportio conſideretur in
partibus temporis ſenſibilibus, vt iam dictum eſt de motu natura­
liter accelerato deorſum in perpendiculo, & in planis inclinatis;
nam progreſſio arithmetica; aſſumpta in ſingulis inſtantibus, tran­
ſit in hanc, ſi aſſumantur partes temporis ſenſibiles, quarum ſingu­
læ infinitis ferè conſtent inſtantibus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index