Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1tum lineam fieri poteſt; nam perinde ſe habet globus ille, atque ſi re­
pelleretur à plano;
nec alia eſſe poteſt linea directionis globi, vt fusè
probauimus, cum de impetu;
nec in hoc eſt vlla difficultas, quia cen­
trum grauitatis dirigit lineam motus; hoc poſito.
Si nulla eſſet determinatio præter hanc, haud dubiè globus per DG
moueretur, vt reuerâ ſit cum linea incidentiæ eſt perpendicularis;
quia
duæ lineæ oppoſitæ non faciunt determinationem mixtam;
ſecus verò
omnes alias;
cum igitur globus prædictus reflectatur per DX, illud ſit
neceſſariò per determinationem mixtam, quod etiam fatentur omnes:

mixta eſſe non poteſt niſi ex duabus ſit, vnica tantùm à plano reflecten­
te eſt, ſcilicet per DG;
igitur altera eſſe debet, eáque prior per KDQ;
cùm enim prior determinatio ſupponatur, vt KD vel vt DQ: eſt enim
ſemper eadem, & cùm noua ſit per DG, poſita diagonali DX, quis non
videt eſſe mixtam ex DQ & DZ æquali QX? nam perinde ſe habet
globus in D, atque ſi pelleretur hinc per DQ, hinc per DZ, ita vt impe­
tus eſſent vt lineæ DZ DQ.
Ex his concludo determinationem nouam eſſe ad priorem poſitâ li­
neâ incidentiæ KD, vt DZ vel QX ad DQ poſitâ verò lineâ inciden­
tiæ AD, vt EH ad DE;
denique in perpendiculari GD, vt δ G ad DG,
id eſt, in ratione dupla;
& nemo eſt meo iudicio, qui rem iſtam attentè
conſiderans non concedat vltrò de re quod ſit, ex hypotheſi æqualitatis
angulorum reflexionis cum aliis incidentiæ; vt autem demonſtretur
propter quid ſit, aliud principium adhibendum eſt, quod fusè præſtiti­
mus ſuprà.
Sed obiiciunt iſtam determinationem nouam quæ fit à plano
eſſe fictitiam, & chymericam;
ſed meo iudicio chymeram facit, qui rem
tam claram non capit;
cum enim non negent nouam determinationem
eſſe in motu reflexo, nam impetus eſt indifferens, vt ſuprà probatum eſt
abundè, & ex motu funependuli euincitur;
certè ſi noua eſt, à plano eſt:
ſed à plano eſt per ipſam perpendicularem vt demonſtratum eſt ſuprà;
igitur hæc noua determinatio fictitia non eſt.
Sed dicunt ab eodem plano eſſe non poſſe determinationem inæqua­
lem; quia idem principium eundem effectum habet.
Reſp. negando ante­
cedens;
cùm enim pro diuerſa reſiſtentia diuerſa ſit determinatio, &
cùm planum prædictum modò plùs, modò minùs reſiſtat; quid mirum ſi
diuerſa ſit etiam determinatio?
Inſtant, lineam determinationis eiuſdem impetus eſſe ſemper æqua­
lem.
Reſp. negando; quia idem impetus ad duas lineas poteſt determi­
nari ſimul, quæ faciant determinationem mixtam; vnde licèt idem im­
petus habeat eandem lineam ſpatij, non tamen eandem lineam determi­
nationis.
v.g. quando dico determinationem nouam in perpendiculari
eſſe ad priorem vt DY ad DG;
non dico propterea DY eſſe lineam ſpa­
tij; ſed cùm duæ determinationes comparantur, aſſumi poſſunt lineæ,
quæ deſignent proportionem ſeu rationem determinationum, quid fa­
cilius?
Quæres, quid ſit illa determinatio: facilis quæſtio. Reſp. eſſe ipſum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index