Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1
Obſeruabis decimoquintò, ſi in eadem parte plani diu vertatur Tro­
chus, quaſi excauat ſibi foramen;
arrodit enim plani partes ſuis denti­
culis; etiam pelitum ferrum:
inde etiam impetum deſtrui certum eſt;
nec enim ſine reſiſtentia id fieri poteſt.
Obſeruabis decimoſextò, impetum eundem habere poſſe motum cir­
cularem, & rectum in ſublunaribus, & per accidens determinari tantùm
ad motum circularem, ratione ſcilicet impedimenti, vt conſtat ex dictis.
Obſeruabis decimoſeptimò, motum rectum accelerari, ſed diu non
durare;
retardari verò violentum, ac æquè diu durare; circularem
verò non accelerari, ſed minùs retardari, atque adeo
longè diutiùs durare; quia tantùm per accidens
retardatur, ſed de his
ſatis.
26[Figure 26]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index