Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1 27[Figure 27]
LIBER OCTAVVS,
DE MOTV FVNEPENDVLORVM.
NIHIL inuenio apud antiquos, quod ad
hoc genus motus pertineat;
ſunt tamen
plerique recentiores qui fusè de illo di­
ſputarunt, quorum haud dubiè princi­
pem locum obtinet Galileus, qui ſanè
mirabiles aliquas huius motus affectiones explicat
tùm in gemino Syſthemate; tùm in Dialogis, cui ac­
cedunt Balianus Mercennus, & nonnulli alij.
Ego verò in hoc libro omnium vibrationum cau­
ſas inquiram, quæ ſunt duplicis generis:
Primum eſt
earum, quibus vibrata hinc inde funependula agun­
tur, quæ titulum huic libro fecerunt; ſunt autem tres
funependulorum ſpecies.
Prima eſt eorum, quæ in al­
tera extremitate fune appenſa vibrantur in circulo
verticali.
Secunda eſt eorum, quæ ab altera etiam ex­
tremitate appenſa fune priùs obtorto in circulo ho­
rizontali ſuos agunt gyros.
Tertia eſt chordarum,
quarum vtraque extremitas clauo immobili affigi­
tur.
Secundum genus vibrationum eſt earum, quibus
aguntur grauia cum à ſuo centro grauitatis remouen­
tur, vt ſeſe reducant, quarum ſunt duæ ſpecies; prima
eſt earum, quibus vibratur in circulo verticali corpus
aliquod circa alteram extremitatem, vt campana.

Secunda eſt earum, quibus vibrantur grauia circa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index