Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1
Definitio III.
Impetus eſt qualitas exigens motum, ſeu fluxum localem ſui ſubiecti, vel
qua est cauſa proxima motus illius mobilis, cui ineſt, eo ſcilicet modo, quo
poteſt eſſe cauſa motus.
Dico eſſe qualitatem ſiue diſtincta ſit, ſiue non diſtincta; quod hîc
certè non diſcutio;
nec enim affirmo in hac definitione dari impetum;
ſed definio tantùm quid ſit impetus;
qui reuera aliud non eſt, ſi eſt:
quippe id tantùm concipio, cum impetum appello;
ſiue ſit, ſiue non ſit,
ne quis fortè initio ſtatim mihi litem intendat;
quemadmodum definit
circulum Geometra;
licèt non aſſerat dari perfectum circulum; ita Phy­
ſicus definit impetum, quamuis non affirmet dari impetum;
quod tamen
in ſexto Theoremate demonſtrabimus;
itaque ſi eſt impetus, haud dubiè
nihil omninò præſtat in ſuo ſubiecto niſi motum; quod quomodò fiat,
explicabimus intrà in Theorematis.
Hypotheſis I.
Datur motus localis; quis enim non videt volantem auem, natantem
piſcem; currentem equum, rotatum globum; denique vnum corpus mi­
grans è loco in locum?
ſed hoc eſt moueri per Def. 1. igitur infinitis fe­
rè experimentis nititur hæc hypotheſis, quam veram eſſe neceſſe eſt, ſi
illa vera ſunt; ſed illa certa ſunt phyſicè, neque citra miraculum fallere
poſſunt.
Diceret fortè aliquis etiam motum ſubeſſe oculorum fallaciæ; cùm è
naui mobili littus ipſum moueri, ipſumque nauigium non moueri iudi­
cemus.
Quis enim oculos in Solem intendens, primo intuitu Solem ſta­
re non iudicet?
cum tamen deinde perniciſſimo curſu rotari demonſtre­
mus;
adde alias oculorum fallacias circa motum; ſic rotata ſcintilla, vel
carbo accenſus immotum orbem deſcribere videtur;
ſic nota inuſta
trocho, dum celerrimè rotatur, orbem etiam immobilem deſcribere iu­
dicatur;
ſic ſtella cadens, vel exhalatio continenti ſucceſſione accenſa
moueri videtur;
licet minimè moueatur; idem dicendum de puluere
tormentario, vel alia qualibet materia; quæ continuata conſecutione
accenditur;
immò trochus ipſe in orbem celerrimè agitatus, quieſcere
videtur;
ſic qui vertigine laborant, ea moueri exiſtimant, quæ quieſcunt;
idem exemplum habemus in ebrioſis, iracundis, in iis qui ex graui febris
ardore delirant, & in pueris qui diu in gyros eunt, vbi verti deſierint;

ſic eorum quæ motu æquali feruntur, remotiora tardiùs moueri viden­
tur;
immò ſi per eandem lineam oculus, & mobile pari velocitate ince­
dant, ipſum mobile quieſcere videtur, plura leges apud Opticos, de
quibus agemus ſuo loco: Igitur ex his omnibus conſtat minimè conſta­
re dari motum, ex eo quòd oculis aliquid moueri videatur.
Reſpondeo equidem fateri me, viſum ipſum plurimis ſubeſſe fraudi­
bus;
attamen ſi rectè oculus admoueatur, iuſta diſtantià, nec vllum ſit
impedimentum exterius nec interius;
fieri non poteſt, quin oculus mo­
tum obſeruet; an fortè currentis calami motus oculum meum fallere po-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index