Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1Anima rationalis; atqui nihil horum fruſtrà eſt, vt conſtat; ſi corporea,
vel eſt corpus, vel forma;
ſi corpus, vel elementum, vel mixtum;
vtrumque ſuum finem habet, & conſtantem vſum;
ſi forma quamdiu
eſt principium actionum compoſiti fruſtrà non eſt;
quippe ad cum finem
eſt inſtituta;
hinc optima ratio ducitur, cur forma materialis ſeparata
exiſtere non poſſit citra miraculum, quia ſcilicet fruſtrà eſſet;
cum enim
non poſſit agere niſi in ſubiecto, ſi ſubiectum non eſt, fruſtrà eſt;
at verò
anima rationalis, quæ aliquas actiones in organicas habet, fruſtrà non
eſt etiam ſeparata, igitur immortalis eſt:
vtramque rationem ſuo loco fu­
sè demonſtrabimus;
ſi verò accidens eſt, haud dubiè alteri ineſſe debet
propter ſuum finem intrinſecum, quem alibi effectum formalem ſecun­
darium appellamus;
quem ſcilicet præſtat in ſuo ſubiecto, cui certè ſi ni­
hil præſtaret, in eo fruſtrà eſſet;
ſic caloris effectus ſecundarius eſt rare­
factio, vel reſolutio partium ſui ſubiecti, vel aliquid aliud; impetus,
motus &c.
Igitur tunc effet fruſtrà accidens, cum ſuo illo effectu careret;
hinc rationem contrarietatis aliquando petemus, certiſſimam quidem,
licet nouam, & inde clariſſimè conſtabit, cur, & quomodo vnum contra­
rium ab alio deſtrui dicatur;
ſed non eſt huius loci: cùm verò audis fi­
nem:
ne quæſo cogites aliquid morale, nec enim illum finem intelligo, ad
quem ab agente rationabili deſtinatur: ſed eum dumtaxat, ad quem na­
tura ipſa, vel eſſentia rei ſpectat, ſed de his ſatis.
Huc reuoca Principium illud, Deus & Natura nihil faciunt fruſtrà,
id eſt quod ſuo fine careat intrinſeco.
Dices fortè, multa videri eſſe fruſtrà, quæ tamen exiſtunt; ad quid
enim vel tanta aquarum copia, vel tantus ſtellarum numerus, vel tot are­
næ puncta?
tot fluitantes atomi? tot inſecta? & vermiculi: Reſpondeo
quamlibet ſtellam, quodlibet inſectum, ſeu vermiculum ſuis pollere pro­
prietatibus;
igitur fruſtrà non eſt, & quodlibet punctum, quamlibet ato­
mum, & quamlibet guttulam aquæ eſſe partem huius vniuerſitatis:
quod
enim dices de vna, dicam de omnibus;
equidem pauciores eſſe poſſent;
attamen nulla eſt fruſtrà, cum quælibet ſimul cum aliis totum hoc com­
ponat.
Axioma VII.
Tunc ponenda eſt forma distincta ſubſtantialis vel accidentalis, dum eſt ali­
qua proprietas ſenſibilis, quæ non poteſt tribui ipſi materiæ, hîc res tantùm
naturales conſidero, nec ſuper naturales attingo, quæ ſuas regulas diui­
næ fidei debent, non ſenſibus.
Hoc Axioma omninò certum eſt, & per Ax. 3. confirmatur, vt enim
dicas aliquid diſtinctum ab omni alio exiſtere, vel debet id ſenſu percipi,
vel aliqua ratione probari quod ſit;
atqui formam ſubſtantialem ſenſu
non percipis immediatè;
igitur aliquem eius effectum ſenſibilem vel me­
diatè, vel immediatè;
qui certè ſi tribui poſſit materiæ, haud dubiè per il­
lum formam non probabis, niſi formæ ipſius eſſe antè demonſtres;
ſi ve­
to eſt forma accidentalis, quam ſenſu percipis; certè id tantùm accidit ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index