Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 491 > >|
1
Duodecimò, criſpatur, cum ſcilicet vel leuior eſt afflatus, vel tremu­
lo ſuccutitur motu vas illud, in quo continetur.
Decimotertiò, in circulos agitur, cum aliquod corpus immergitur
quia tantundem aquæ attollitur ſenſim;
quod quia extare non poteſt, in
orbem ſuperficiei reliquæ coextenditur: hinc continuò illius circuli,
tantillùm extantis decreſcit tumor.
Decimoquartò, facilè miſcetur cum aqua; quia facilè partes aquæ mi­
nimo ſcilicet impetu diuiduntur.
Decimoquintò, feruet aqua calore; quia ſcilicet partes calidiores
in vaporem conuerſæ retentæ in bullis ſurſum eas attollunt in ſpu­
mam.
Decimoſextò, ſaltitat aqua, cum ſcilicet aluei fundum eſt paulò aſpe­
rius: ratio clariſſima eſt, quia à ſaxis occurrentibus repercutitur.
Decimoſeptimò, agit verticem ſæpius, cum ſcilicet tractu reſpondet
profundiori, vel cum repellitur à littore, remo, &c.
Decimooctauò, agitatur facilè ſeu baculo, ſeu libratione vaſis: ſed
hæc tantùm breuiter indicaſſe ſufficiat, quæ alibi ſuis locis fusè omninò
explicabimus: atque hæc de diuerſis motionibus ſint ſatis.
32[Figure 32]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index