Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 491 > >|
1 3[Figure 3]
PRÆFATIO.
NIHIL habeo præfari (Beneuole Lector)
in gratiam huius tractatus de Motu Locali,
cuius amœnitatem & vtilitatem, rerum co­
piam & ſyluam, tuo guſtui & iudicio re­
linquo:
Multi ſanè hactenus in hac mate­
ria feliciter deſudarunt;
& quidem præ cæteris magnus
ille Galileus, qui mirificâ, & ferè diuinâ ingenij acie,
motum localem eò perduxit, quò mortalium nemo per­
duxerat;
quia tamen multa omiſit, quæ ad motum ſpe­
ctant, vt nemo neſcit;
nec ex principijs Phyſicis mira­
biles illos effectus demonſtrauit, ſed tantùm certis qui­
buſdam proportionibus ex geometricis addixit;
vt Phy­
ſicæ conſulamus, aliam inimus viam:
Geometriam qui­
dem adhibemus, ad explicandas, exponendaſque præ­
dictas illas proportiones, quæ motibus inſunt;
ſed effe­
ctus illos prædictis proportionibus affixos ad principia
Phyſica reducimus;
id eſt, cùm ſupponamus quòd ſint,
propter quid ſint demonſtramus:
in votis erat motus
omnes vno volumine complecti;
id eſt effectus omnes
cuiuſuis potentiæ motricis;
tres enim agnoſcimus hu­
iuſmodi potentias:
primam naturalem voco, quæ eſt
grauium:
alteram animalem, quæ eſt animantium: ter­
tiam mediam, quæ tenſorum eſt vel compreſſorum:
In
hoc tractatu tùm à motu progreſſiuo animantium, tùm
ab alijs motibus, qui in animato corpore, neruorum &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index