Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 491 > >|
1muſculorum opera fiunt, penitus abſtinemus; cùm ſci­
licèt eas notiones ſupponant, quæ huius loci eſſe non
poſſunt, abſtinemus etiam à mirifica illa tenſorum &
compreſſorum vi, quæ mediæ illius virtutis eſt;
neque
adhuc eò rem Phyſicam adduximus; Sed hîc tantùm na­
turam impetus conſideramus, motus naturalis affectio­
nes, violenti, mixti ex rectis, reflexi, circularis, mixti
ex circularibus, illius qui fit in planis inclinatis ſurſum
& deorſum, vibrationum funependuli, diuerſarum im­
preſſionum, centri percuſſionis, &c.
Fortè aliquis poten­
tias mechanicas deſideraret, lineas, motus, & cæleſtes
ſpiras;
ſed hæ quidquid phyſicum habent, ſingulari tra­
ctatui de corpore cæleſti, reliqua verò Aſtronomiæ con­
cedunt: potentiæ mechanicæ ad Staticam pertinent, qua­
re illarum tantùm phyſicum principium in hoc tractatu
explicamus, lineæ motus nihil phyſicum habent.
Quare
ad vitandam confuſionem ad Matheſim illas remittimus,
cuius non modicam facient acceſſionem; igitur ſecun­
dum Tomum de motu locali non expectabis, qui ne
cuncta quidem, quæ ad motum ſpectant comprehende­
ret, ſed huic ſtatim Metaphyſicam demonſtratiuam ſub­
necto.
Cæterùm de ſubtiliſſimo iſtorum omnium inuen­
torum auctore nihil dicam, qui cum ægrè tulerit paucula
illa quæ in prima tractatu præfatus ſum, os mihi peni­
tus obſtruxit:
omitto etiam quæ in me quidam iniquè
certè rerum æſtimatores iactarunt:
reponere poſſem cum
fænore;
ſed nos talem conſuetudinem non habemus; de­
dici hactenus pati iniurias, non inferre; quod non modò
moralis Philoſophia, ſed præſertim Chriſtiana Religio me
docet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index