Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1tum, niſi per aliquam lineam, vt patet; ſed hoc eſt impetum eſſe de­
terminatum ad aliquam lineam motus;
præterea ſi non eſt determina­
tus ad aliquam lineam;
igitur indeterminatus, & indifferens per Ax.1.
ſed indifferens manere non poteſt; cur enim potius haberet motum
per vnam lineam, quàm per aliam?
igitur debet determinari.
Theorema 113.
Impetus ad plures lineas ſeorſim indifferens eſt: Probatur, quia idem im­
petus pilæ in aliam impactæ producit in ea impetum, qui pro diuerſo
contactu ad diuerſam lineam determinari poteſt;
præterea corpus graue
in diuerſis planis inclinatis deſcendit;
igitur per diuerſas lineas; deinde
pila reflectitur propter impetum priorem, qui tantùm mutat lineam, vt
dicemus infrà;
adde quod funependuli vibrati impetus ſine reflexione
mutat lineam motus; igitur idem impetus ad plures lineas ſeorſim eſt
indifferens.
Theorema 114.
Hinc idem impetus ad plures lineas potest determinari ſeorſim; quia ad
eas poteſt determinari, ad quas eſt indifferens, vt patet; ſed ad multas
eſt indifferens per Theorema 113. igitur ad multas poteſt determi­
nari.
Scholium.
Obſeruabis primò determinationem hanc nihil eſſe aliud, niſi ipſum
impetum cum tali linea comparatum, ſeu coniunctum;
vnam verò li­
neam differre ab alia ratione terminorum v. g. illa quæ tendit verſus
ortum differt ab ea, quæ tendit verſus auſtrum, vel occaſum, ſcilicet
ratione terminorum, ſunt enim duo termini, nempè à quo, & ad quem;

4. autem modis differunt termini lineæ, vel enim neuter communis eſt
vt AB. DC, vel terminus à quo vtrique lineæ communis eſt, vt BA.
BE, vel terminus ad quem vt AB, EB; vel denique viciſſim commu­
tantur termini, vt BE, EB, & hæc terminorum coniugatio facit oppo­
ſitionem maximam, id eſt diametralem.
Secundò obſeruabis aliquando videri eſſe vtrumque terminum com­
munem licèt differant lineæ;
ſit linea recta BE, habet communes ter­
minos cum curua BFE, licèt omninò differat ab illa;
at profectò licèt
BE videatur eſſe vnica ſimplex linea duobus terminis clauſa;
conſtat
ramen ex pluribus aliis continuata, rectáque ſerie iunctis;
vnde, vt
linea dicatur eadem eſſe cum alia, debet vna cum aliâ conuenire; ita vt
alteri ſuperpoſita nec excedat, nec deficiat.
Tertiò linea motus non differt ab ipſo motu continuo tractu, ſeu
fluxu quaſi labenti:
Porrò vnus motus differt ab alio, vel ratione velo­
citatis, vel ratione terminorum; ſed hæc parum difficultatis habent.
Theorema 115.
Impetus aliquis ad vnam tantùm lineam poteſt eſſe determinatus; v. g.
impetus naturalis innatus, de quo in Th. 17. nam de acquiſito certum eſt ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index