Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 113.
Duo globi eiuſdem materiæ, & diuerſæ diametri deſcendunt etiam æquali
motu propter eandem rationem;
immò eſt perfectior æqualitas in globis,
quàm in cubis;
quia perfectior fit circuitio, vt conſideranti patebit;
hinc globus eiuſdem materiæ, & grauitatis cum cubo deſcendit velociùs
quia ſcilicet aër in deſcenſu globi faciliùs agitur retrò, vt conſtat.
Theorema 114.
Corpus vtrimque in mucronem deſinens faciliùs adhuc deſcendit,
quâm globus eiuſdem materiæ; ratio eſt;
quia breuiore circuitu partes re­
troeunt;
quippe tunc maxima eſt facilitas in pellendo aëre, qui eſt à fron­
te mobilis, cum velociùs moueri non debet ipſo mobili;
atqui hoc ip­
ſum eſt quod accidit mobili vtrimque aucto;
nam linea curua DBA,
quam percurrit deſcriptum mobile, non eſt multò longior;
at verò in
quadrato ſuperiori AF maiori eſt duplò; in circulo quidem minor dia­
meter ſemiperipheriæ, ſed non duplò.
Theorema 115.
Idem corpus diuerſo motu deſcendere poteſt, v. g. parallipedum A, ſi re­
ctangulum BF ſit in fronte tardiùs deſcendet, quàm ſi in fronte ſit re­
ctangulum CE, vel rectangulum FH;
hinc tribus motibus diuerſis deſ­
cendere poteſt idem parallipedum, modò habeat ſemper alteram facie­
rum horizonti parallelam;
hinc cylindrus eiuſdem grauitatis deſcendet
velociùs quàm parallelipedum, vt patet ex dictis;
ex quibus facilè intel­
ligi poteſt, quænam corpora faciliùs quàm alia deſcendant; quippe illa
regula eſt certiſſima quàm ſuprà attulimus.
Porrò obſeruabis omne
corpus difficiliùs pelli per lineam perpendicularem quàm per obliquam;

hinc globus pellit tantùm vnicum punctum perpendiculariter;
idem di­
co de cono; cylindrus verò vnam lineam, cubus integrum planum.
Theorema 116.
Hinc duo corpora eiuſdem grauitatis, ſed quorum alterum faciem, quæ eſt
in fronte, habet maiorem, inæquali motu deſcendunt; patet ex dictis; quia in
vtroque ſunt æquales vires, ſed diuerſa reſiſtentia.
Theorema 117.
Hinc tenues illæ ſuperficies corporum etiam materiæ grauiſſimæ, vel in
aëre fluitant, vel aquis innatant; ratio eſt, quia reſiſtentia ſuperat
vires.
Scholium.
Obſeruabis primam ſuperficiem aquæ habere maiorem quamdam re­
ſiſtentiam propter illam, quaſi membranulam, de qua ſuprà;
vnde aſſur­
git quiddam lymbus in margine bracteæ ferri, vel auri innatantis; vel
etiam globuli paulò grauioris aquâ, igitur vt immergatur corpus debet
eſſe grauius totâ illâ aquâ, quæ capacitatem illam non cauam occu­
paret.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index