Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 70.
Si aſſumantur ſpatia ſenſibilia æqualia, tempora ſunt ferè in ratione ſubdu­
plicata ſpatiorum;
crun enim ſpatia ſint vt quadrata temporum ſenſibiliter;
certè tempora ſunt, vt radices iſtorum quadratorum, ſcilicet ſpatiorum;

ſint enim quæcunque ſpatia æqualia in linea AF;
ſintque ſpatia AC 4.
AE 16. radix quadr.4. eſt 2.16. verò 4. igitur tempora ſunt vt 4.2.ſi ve­
rò accipiatur primum ſpatium, quod vno tempore percurritur;
tempus
quo percurruntur duo ſpatia æqualia primum eſt v.2.quo percurruntur
tria v.3.quo percurruntur 4.ſpatia, 2. atque ita deinceps; igitur in praxi
quæ tantùm fit in ſpatiis ſenſibilibus hæc progreſſio adhibenda eſt, il­
lamque deinceps, ſi quando opus eſt, adhibebimus.
Theorema 71.
In vacuo ſi corpus graue deſcenderet, prædictæ proportiones accuratiſſimè
ſeruarentur;
quia ſcilicet nullum eſſe impedimentum; at verò ſi aliquod
intercedit impedimentum;
haud dubiè non ſeruantur accuratè; eſt autem
aliquod impedimentum in medio, quantumuis liberum eſſe videatur,
quæ omnia conſtant.
Theorema 72.
Impetus naturalis addititius deſtruitur; patet experientiâ; quippe pila
deorſum cadens tandem quieſcit, licèt à terra reflectatur ratione impe­
dimenti, ex quo reſultat duplex determinatio, ratione cuius idem im­
petus ſibi aliquo modo redditur contrarius;
ſed de his fusè in primo libro
à Th.148. ad finem vſque libri:
nam reuerâ duæ determinationes op­
poſitæ pugnant pro rata per Ax. 15.l.1. & quotieſcunque idem impetus
eſt ad lineas oppoſitas determinatus eodem modo ſe habet, ac ſi duplex
eſſet, & quilibet ſuæ ſubeſſet determinationi;
atqui ſi duplex eſſet oppo­
ſitus, pugnarent pro rata;
igitur tàm pugnant duæ determinationes op­
poſitæ in eodem impetu, quàm duo impetus ad oppoſitas lineas deter­
minati; igitur impetus naturalis aduentitius deſtruitur, &c.
Theorema 73.
Impetus naturalis innatus nunquam deſtruitur; Probatur, quia nihil eſte
quod exigat eius deſtructionem, quia ſcilicet nunquam eſt fruſtrà;
nam
vel habet motum deorſum, vel grauitationis effectum, vel deſtruit impe­
tum extrinſecum in motu violento; igitur nunquam eſt fruſtrà, cum ſem­
per habeat aliquem effectum.
Dices lignum vi extrinſeca in aqua immerſum ſua ſponte aſcendit;
igitur ille gradus impetus grauitationis deſtruitur, & alius producitur;
hæc quæſtio ad præſens inſtitutum non pertinet, ſed ad librum de gra­
uitate, & leuitate.
Igitur breuiter reſpondeo illum impetum nunquam
deſtrui, quandiu mobile grauitat, vel grauitatione ſingulari, (ſic corpus
grauitat in manum ſuſtinentis,) vel grauitatione communi, (ſic lignum
humori innatans grauitat, non quidem in aquam, at ſimul cum aqua;)
ſed de grauitate, & grauitatione in Tomo de ſtatibus corporum ſenſibi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index