Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1modico ferè niſu ſeiungantur, & loco cedant; ſed de his ſtatibus cor­
porum fusè agemus Tomo 5. adde quod ad medium ſufficit vacuum ſi
motus in vacuo eſſe poteſt, de quo alibi; quod certè eſt omnium me­
diorum optimum, cum nullo modo reſiſtar mobili.
Theorema 79.
Hinc producitur impetus imperfectior in medio denſiore: quia in eo tar­
dior eſt motus, ex cuius tarditate arguitur imperfectio impetus per Ax.
13.num.4.
Scholium.
Obſerua denſitatem medij cognoſci ex eius grauitate; illud enim
denſius eſt, quod eſt grauius & viciſſim;
quod fusè explicabimus ſuo lo­
co;
eſt enim grauitas quædam denſitas, vt ait Philoſophus tùm l.4.pb.c.
9.t.85. & 86. denſum & rarum, inquit, ſunt lationis efficientia, & paulò ſu­
periùs;
eſt autem denſum graue, rarum verò leue, & l.8.c.7.t.55. hæc habet,
graue & leue; molle & durum denſitates quædam eſſe, & raritates videntur,
quæ adnotare volui, vt vel inde conſtet doctrinam hanc cum Peripate­
tica optimè conſentire.
Obſeruabis etiam hîc à me non diſcuti, in quo conſiſtat denſitas, vel
raritas, grauitas, vel leuitas;
ſuppono tantùm graue illud eſſe, quod ten­
dit deorſum;
leue illud, quod tendit ſurſum ſiue pellatur à grauiori, ſiue
non, denſum verò eſſe id quod multùm materia habet ſub parua exten­
ſione, rarum è contrario; quorum omnium cauſas, & rationes ſuo loco
explicabimus.
Theorema 80.
Sub medium leuius corpus graue deſcendit; certa eſt hypotheſis, niſi for­
tè aliquando per accidens ſecus accidat;
ratio porrò petitur ex ipſa
grauitatis natura, quâ corpus graue tendit deorſum;
nihil enim aliud
grauitas eſt, quidquid tandem illa ſit;
quippe corpus graue deſcendit,
quando medium liberum habet, idemque leuius, per quod deſcendat;

quod certè ſi grauius eſſet, haud dubiè non deſcenderet;
ſic ferrum, &
ſaxum plumbo liquato innatant;
cum tamen per mediam aquam de­
ſcendant;
fic lignum aquæ ſupernatat, quod per liberum aëra deſcendit;
ratio eſt, quia grauius deſcendit ſub medium leuius;
cur autem id fiat
fusè alibi explicabo; id tantùm obiter indico.
Omnis motus, qui fit à
principio intrinſeco per lineam rectam propter locum eſt, vt patet; quis
enim neget corpus graue ideo deſcendere ſub leuius, vt occupet aliquem
locum quo prius carebat, qui tamen illi connaturalis eſt in hoc rerum
ordine?
cum à natura acceperit vim illam intrinſecam, quâ in eum lo­
cum ſeſe recipere poteſt;
quam certè vim intrinſecam nunquam à na­
tura rebus creatis inſitam eſſe conſtat, niſi ad eum finem conſequendum,
cui à natura deſtinantur;
cur verò locus connaturalis corporis grauio­
ris ſit ille, in quo leuiori ſubeſt, non diu hærebit animus, quin ſtatim ra­
tio affulgeat;
cum enim corpus, quod eſt ſuprà, ſuſtineatur ab eo quod eſt
infrà;
illud certè infra eſſe connaturalius eſt, quod aptius eſt ad ſuſtinen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index