Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1motum; ſit enim cubus BD qui deſcendat per totam AH; haud dubiè
cum ſpatium DI, contineat 3. cubos medij æquales DB, eos debet remo­
uere in ſuo deſcenſu;
ſit autem cubus BG; haud dubiè, cum ſit eadem pro­
portio cubi AE ad cubum medij DM, quæ eſt cubi BG ad cubum me­
dij FL, eodem tempore vterque cubum medij ſuppoſiti è ſuo loco extru­
det; igitur eo tempore, quo AE expellet 3. DI, FL extrudet 3. EO, ergo
æquabili tempore inæquale ſpatium percurrunt.
Dices ergo ſpatia ſunt vt latera: Reſponderi poteſt hoc reuerâ per ſe
eſſe debere;
ſed quia cubus DM vt extrudatur, maiorem debet facere cir­
cuitionem, vt à fronte retrò eat, velociori motu extrudi debet;
igitur vi­
res ſuas in eo conſumit maiori ex parte cubus AE; hinc compenſatio eſſe
videtur.
Vt ſolui poſſit præſens difficultas, quæ cettè maxima eſt, totam rem
iſtam paulò fuſiùs eſſe explicandam iudico.
Primò itaque certum eſt
partes medij, quæ prius in fronte erant, retroire;
hoc ipſum videmus in
naui quæ ſulcat aquas, hoc ipſum accidit in omni corpore natante etiam
immobili, quippe partes aquæ retinentur ab illa membranula, de qua ſu­
prà;
ſic enim ſæpè aſſurgunt, & intumeſcunt ſupra labra vaſis; cur verò
continui penè circulares limbi dilatentur:
Reſp. nullo flante vento
vix aliquem circulum huiuſmodi in ſuperficie aquæ apparere à fronte,
ſed tantùm à tergo, & lateribus, quaſi ad inſtar pyramidis; ſed de his aliàs
fusè.
Secundò certum eſt numerum partium, quas impellit maior cubus A
E;
eſſe quadruplum numeri partium, quas impellit cubus BG: ſint autem
v.g.8. partes reſiſtentes cubo maiori, ſunt duæ reſiſtentes cubo minoris;
ſed vires cubi maioris ſunt ad vires cubi minoris vt 8. ad 1. igitur vires
vt 8. ſuperabunt faciliùs reſiſtentiam vt 8. quam vires vt 1. reſiſtentiam
vt 2.vnde duplò velociùs moueretur, niſi aër duplò velociori motu amo­
uendus eſſet, quod vt clarius explicetur;
Sit cubus maior AF octuplus cubi GI, vt iam dictum eſt; haud
dubiè aër qui ſubſtat cubo AF eſt quadruplus aëris, qui ſubſtat cubo GI,
vnde ſi vires cubi AF eſſent quadruplæ virium cubi GI, eſſet æqualis
proportio in vtroque virium, & reſiſtentiæ;
ſed ſunt octuplæ; igitur faci­
liùs vincetur reſiſtentia;
igitur amouebitur aër faciliùs; ſit autem aër
expreſſus in globulis EFB, &c.
cuius ſuperficies cum relinquatur retrò
verſus AB, & occupetur illa quæ eſt in fronte EF;
haud dubiè partes
hinc inde diuiduntur in D, & ſegmentum NB tranſit in locum relicti
loci BC, FN tranſit in NB, & DF, in FN;
idem dico de ſegmentis oppo­
ſitis;
idem prorſus dico de minori globo; nam MH tranſit in HQ, & H
Q in QG, & QG in GL, idem dico de ſegmentis oppoſitis;
igitur hæc
eſt circuitio partium medij, quàm ſuprà indicauimus; hinc aër, qui amo­
uetur à corpore graui deſcendente moueri debet neceſſariò velociùs
quàm ipſum corpus graue, quod deſcendit.
In hoc porrò obſerua ſegmentum MH moueri tardiùs quàm DF; quia
conficit ſubduplum ſpatium, eo tempore, quo DF conficit duplum;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index