Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1producatur vnus gradus ſibi æqualis primo inſtanti; cur enim duo po­
tiùs, quàm tres?
Theorema 59.
Secundo ſtatim inſtanti deſtruit alterum gradum: quippe eſt cauſa ne­
ceſſaria;
igitur ſtatim primo inſtanti exigit deſtructionem; non certè
pro primo inſtanti per Th.56.igitur pro ſecundo, atque ita pro aliis dein­
ceps; deſtruitur autem, ne ſit fruſtrà eo modo, quo diximus ſuprà.
Theorema 60.
Hinc optima ratio illius instituti naturæ, quo factum eſt, vt impetus innatus
numquam destruatur;
ne ſi aliquando deſtrueretur, nulla eſſet cauſa de­
ſtructiua impetus violenti; ac proinde æquabilis eſſet, ſemperque dura­
ret, deſtructiua inquam ſuo modo.
Theorema 61.
Hinc corpus quod non grauitat, facilè proijcitur, vel impellitur: ſic na­
uis aquis innatans, nubes in aëre liberatæ; halitus, atque adeo ipſæ partes
aquæ, quas perexiguus lapillus in orbes penè innumeros agit, ne quid
dicam de partibus aëris, quæ tam citò & procul mouentur, vt conſtat in
ſono, motu ſcilicet ferè æquabili.
Theorema 62.
Hinc etiam è contrario corpus grauius difficiliùs ſurſum proijcitur: tùm
quia plures partes impetus ſunt producendæ in ſubjecto grauiore quod
pluribus partibus conſtat, tùm impetus innatus maior eſt, non quidem in
intenſione ſed in extenſione, ac proinde impedit ne plures gradus pro­
ducantur; quippe maius impedimentum plus impedit, quis hoc neget?
Theorema 63.
Omnes partes impetus productæ in mobili primo instanti concurrunt ad
motum ſecundi instantis; probatur, quia alioqui aliqua eſſet fruſtrà, quod
dici non debet.
Theorema 64.
Concurrunt omnes illæ, quæ inſunt eidem parti ſeu puncto mobilis communes
quaſi actione vel exigentia; patet ex dictis de impetu, quia concurrunt ad
velocitatem, quæ eſt indiuiſibilis actu.
Theorema 65.
Non ponitur tamen totus motus ſecundo instanti, quem exigunt primo;
quia impetus innatus aliquid detrahit, cum exigat motum deorſum per
lineam oppoſitam, igitur imminuitur motus pro rata.
Theorema 66.
Hinc ille gradus motus qui non ponitur ſecundo instanti respondet gradus
impetus qui destruitur; cum vterque habeat eandem menſuram, ſcilicet
impetum innatum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index