Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1
Scolium.
Obſeruabis dari de facto hunc motum mixtum ex duobus æquabilibus
in rerum natura;
talis eſt motus nauis, quam geminus ventus impellit in
mari, vel nubis, imò aëris pars in medio aëre, atque adeo ipſius venti,
ſunt enim hi motus æquabiles per ſe; quippe retardantur ſolummodo
propter reſiſtentiam medij, non verò propter vllam grauitationem.
Theorema 15.
Motus mixtus ex duobus retardatis eſt rectus; ſit enim duplex impetus
per AE & AH æqualis;
ita vt in dato tempore percurrat ſeorſim AE mo­
tu retardato;
item AH iuxta proportionem Galilei; certè eo tempore quo
percurreret AD in AE, & AI in AH percurrit AG motu mîxto per Th.
5. Similiter eo tempore quo percurreret AE ſeorſim, & AH, percurrit
AF per Th.5. Igitur hic motus mixtus eſt rectus, dum ſit vterque retar­
datus iuxta eandem progreſſionem;
ſimiliter ſi alter impetus impetus
ſit inæqualis, vt patet in ſequenti figura, ſit enim impetus per AE, &
alter minor per AH, certè ex AD, AI fit AG, & ex AE, AH fit AF, quam
rectam eſſe conſtat ex Geometria; nec vlla eſt difficultas, quæ ex ſupe­
rioribus Theorematis facilè ſolui non poſſit.
Corollarium. 1.
Hinc linea motus mixti ex duobus retardatis ſiue æqualibus, ſiue
inæqualibus eſt diagonalis parallelogrammatis ſub lineis determina­
tionum.
Scholium.
Obſeruabis dari de facto hunc motum in rerum natura, ſi v. g. in pla­
no horizontali idem globus, vel ſimul gemino ictu impellatur, vel ſi iam
impulſum mobile per nouam lineam impellatur.
Theorema 16.
Motus mixtus ex duobus acceleratis uniformiter eſt etiam rectus; Proba­
tur, quia debet tantùm inuerti linea prioris ſcilicet mixti ex duobus re­
tardatis;
ſi enim à puncto F pellatur per FE, FH, motu accelerato, ita
primo, tempori reſpondeat FM, FN, ſecundo NH, ME;
haud dubiè li­
nea motus mixti erit FA; nam primò tempori reſpondebit FG, & duo­
bus FA, vt conſtat ex dictis, ſiue vterque impetus ſit æqualis, ſiue alter
maior altero.
Corollarium 1.
Hinc etiam linea motus mixti ex duobus acceleratis eſt diagonalis,
vt iam ſuprà dictum eſt de omnibus aliis.
Scholium.
Obſeruabis hunc motum dari in rerum natura ſaltem in corporibus
ſublunaribus; nec enim eſt acceleratus niſi ſit motus naturalis, qui à
duplici impetu eſſe non poteſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index