Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1cum deorſum mobile proiicitur, quàm cum ſua ſponte ex eadem altitu­
dine deſcendit; certè ni fallor cum ratio demonſtratiua pro hac ſen­
tentia faciat, non dubitaui ampliùs priorem ſententiam immutare.
Porrò ratio, quæ pro hac ſententia facit, remque ipſam euincit, talis
eſt;
certum eſt impetum violentum deſtrui à naturali aliquando in ma­
iori, aliquando in minori proportione, vt conſtat ex dictis;
illa autem,
ſeu maior, ſeu minor proportio aliam regulam non habet præter illam
quam toties inculcauimus, id eſt impetum deſtrui pro rata, id eſt qua
proportione eſt fruſtrà, id eſt qua proportione eſt minor motus eo, qui
eſſet ab vtroque impetu ſi ad eandem lineam vterque determinatus eſſet
atqui cum proiicitur mobile deorſum, vterque impetus ad eandem li­
neam eſt determinatus;
igitur nihil motus deeſt per Th.138.l.1. igitur
nihil impetus eſt fruſtrà; igitur nihil impetus illius deſtruitur.
Quod dictum eſſe velim non conſiderata medij reſiſtentiâ, quæ certè
aliquid impetus deſtruit, quod tamen inſenſibile eſt in medio libero, pu­
tà in aëre;
ſi enim inſenſibilis eſt hæc reſiſtentia in motu naturali; dum
mobile ſit eius ſoliditatis, quæ ſuperet facilè vim aëris; certè etiam in­
ſenſibilis eſt in motu proiectorum, præſertim in mediocri ſpatio, eſt
enim par vtrobique ratio.
Equidem fateor in longiſſimo ſpatio poſſe tandem deſtrui totum im­
petum violentum;
nam ſi aliquid in dato ſpatio deſtruitur; igitur in ma­
iore piùs deſtruitur;
atque ita deinceps, donec tandem totus deſtructus
ſit; at verò in iis altitudinibus, ex quibus corpus deorſum proiicere poſ­
ſumus, vix quidquam facit prædicta reſiſtentia.
Nec eſt quod aliquis dicat ab hac reſiſtentia non deſtrui impetum
naturalem in motu naturaliter accelerato, vt dictum eſt in ſecundo lib.

Igitur nec deſtrui violentum;
nam qua proportione creſcit medij reſi­
ſtentia, creſcunt vires impetus, qui perpetuò augetur;
vnde cum
remaneat ſemper eadem reſiſtentiæ proportio ſicut primo tempore mo­
tus impedit hæc reſiſtentia, ne tantillùm impetus producatur;
ita ſecun­
do tempore impedit ne tantillùm æquale producatur;
igitur nihil pro­
ducti impetus ab illa deſtruitur propter augmentum continuum:
at ve­
rò cum impetus violentus non intendatur;
certè ſi tantillùm illus perit,
primo vel ſecundo inſtanti motus, propter medij reſiſtentis, tantillùm
æquale ſingulis temporibus æqualibus deſtruitur; igitur cum infinitus
non ſit poſt longiſſimum ſpatij tractum totus tandem deſtruetur vio­
lentus ſolo ſuperſtite naturali.
Hinc fortè ſagitta ex notabili altitudine minùs ferit; quia materia illa
lignea, & plumea, ex qua conſtat, multùm ab aëre reſiſtente accipit de­
trimenti:
adde quod licèt initio deorſum rectà emittatur; attamen mini­
mo aëris flatu declinat tantillùm obliqua; hæc verò obliquitas maximam
ictus vim infringit, & conflictus impetuum quaſi ipſum ictum diſtrahit,
quod facilè probabis, ſi modico ferè tactu cadentem perpendiculariter
ſagittam à ſuo tramite deturbes.
Dices, etiam in glande è tormento exploſa hoc ipſum cernitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index