Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1eſſet eadem velocitas acquirerentur 96. ſed vix acquirerentur 24.vt di­
ctum eſt ſuprà;
igitur vix nauis percurrit in horizontali æqualem lineam
longitudini mali eo tempore, quo globus nauim attingit ſit enim
altitudo mali FA 48. pedum;
ſit amplitudo ſpatij horizontalis æqualis
FA; haud dubiè 1″ percurret AD, id eſt 12.pedes ferè, quo tempore per­
currat FG. 24. pedes & 20″ percurret DF, & GI. ſi motus ſumatur vt
æquabilis, vel GH, ſi retardatur, igitur 1°″ mobile percurrit ſegmentum
curuæ AE & 2° EH.
Et licèt videatur tantùm acquirere MI, quæ eſt minor DF 15. per­
pendiculari deorſum, acquirit totam EH, quæ non modo eſt à motu na­
turali, verùm etiam à motu violento;
nec enim motu naturali dum mi­
ſcetur cum alio, tantùm acquiritur deorſum, quantùm reuerâ acquiritur
motu naturali puro, vt ſuprà monuimus;
quia tamen etiam deorſum mo­
tus violentus deflectitur, etiam aliquid ſpatij ratione violenti deorſum
acquiritur;
ſi enim vbi peruenit in E vterque impetus intactus remane­
ret ſine acceſſione, ſine imminutione;
haud dubiè per eandem EM, quæ
ſit tangens huius curuæ AEH ſuum curſum proſequeretur;
igitur ac­
quireret deorſum totam DN, vel EO propter impetum naturalem præ­
uium; ſi verò aliquid naturalis accedat, quid mirum ſi ratione illius ac­
quiratur MI, vel NF?
Dices non deſcendit tam citò motu naturali accelerato, mixto cum
violento, quàm motu puro naturali.
Reſpondeo concedo; vnde nunquam ex A in H 2″ deſcendit; ſed
tardiùs, licèt FA ſit 48. ped. ſed parùm abeſt tùm propter minorem reſi­
ſtentiam huius impetus violenti, qui facilè detorquetur, & conſequen­
tur minùs illius perit, tùm quia etiam deſtruitur aliquid violenti; igitur
paulò plùs temporis collocat in GI, quàm in FG.
Scholium.
Obſeruabis primò, ſi nouus impetus accedat, non eſſe expectandum
hunc effectum; quippe nihil accipit à naui globus deinceps, vbi ſemel
reſecto fune ab ea quaſi ſeparatur.
Secundò, ſi ſtatim ſiſtat nauis demiſſo globo ad vnum malum nullo
modo deſcendet, vt patet, ſed antè.
Tertiò, ſi demittatur globus dum ſiſtit nauis, tùm deinde, vbi
demiſſus eſt, impellatur nauis; non deſcendet etiam ad radicem, ſed
retrò.
Quartò, motus nauis non eſt æquabilis, quidquid dicat Galileus; alio­
quin vna remorum impulſione opus eſſet, vt ſemper eodem motu moue­
retur, aut certè ſi continua remigatione impellatur;
creſceret in infini­
tum velocitas motus, ſi nihil de priori, velocitate detraheretur;
retarda­
tur igitur ille nauis motus propter reſiſtentiam aquæ, cuius partes & im­
pellendæ & ſulcandæ, ſeu diuidendæ ſunt;
hinc fiunt roſtratæ naues
vel cuſpidatæ vt faciliùs aquam findere poſſint;
igitur ille motus nauis
non eſt æquabilis; Idem prorſus dicendum eſt de impetu impreſſo in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index