Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1AC; tùm erigatur perpendicularis DX parallela AB; connectantur R
M: dico FX eſſe maximam altitudinem, vt conſtat ex dictis.
Secundò, quotieſcunque rectangulum, ita eſt ſitum, vt eius
diagonalis ſit perpendicularis;
dico eſſe in perfecto æquilibrio;
ſit enim rectangulum BE, cuius diagonalis BE perpendicula­
riter cadit in horizontalem AC;
certè erit in æqualibrio; ſit enim
diuiſum per lineam BE ita vt FH vel KI ſit libra quæ ſuſtineatur in ful­
cro BG; ſitque totum pondus trianguli BED appenſum brachio GH,
& aliud BET appenſum brachio æquali GF, erit perfectum æquili­
brium per regulas libræ, ſed duo triangula eodem modo ſe habent
conjuncta, quo ſe haberent ſeparata & appenſa, vt patet.
Tertiò, omnia rectangula proportionalia in eodem æquilibrio rema­
nerent v.g. rectangulum BG cum rectangulo BE, idem dico de Rhom­
bo, Rhomboide, &c.
Quartò, inde etiam cognoſcitur in qua proportione minuatur pondus.
v. g. ſit enim cylindrus AE horizontalis, ſuſtineaturque in A immo­
biliter, itemque in E;
certè qui ſuſtinet in E æqualiter ſuſtinet; at verò
ſi attollatur in AD;
certè potentia quæ in D ſuſtinet, eſt ad potentiam
quæ ſuſtinet in E, vt AF ad AE, quia pondus grauitaret in D & in E in
eadem ratione per Th. 16. ſed potentia ſuſtinens adæquat ponderis ra­
tionem, ſuſtinens inquam, per DH;
nam reuerà ſuſtinens per DF æqua­
lis eſſe debet potentiæ in E:
idem dico ſi attollatur in AP, nam potentia
trahens in P, per CP, eſt ad potentiam in E, vt QA ad AP, vel AE;
igitur pondus in D eſt ad pondus in P vt FA ad QA.
Quintò, hinc ſi duo ferant parallelipedum in ſitu inclinato v.g.vt AD,
ferunt inæqualiter, ſcilicet in ratione AD FA, itemque ſi ferant in ſitu
inclinato AP, vel AC, donec tandem AE attollatur in B, nihil amplius
ſuſtinet potentia in B, & potentia in A totum ſuſtinet.
Sextò, hinc cùm attollitur cylindrus continuò minùs ſentitur pondus
& faciliùs attollitur; ſic qui attollunt pontes illos verſatiles, initio maxi­
mo niſu, & modico ſub finem trahunt.
Septimò obſeruabis, ſi circa centrum immobile A attollatur cylindrus
AE fune BE, potentia poſita in B, vel fune EO, potentia poſita in O;

hæc deber eſſe minor quàm poſita in B, vt autem cognoſcatur propor­
tio, fiat angulus PAE æqualis angulo OEB;
ducatur PQ; dico poten­
tiam in O eſſe ad potentiam B, vt AQ ad AP, quia ſi anguli OEB &
PAQ ſunt æquales etiam anguli APQ & AEB ſunt æquales; igitur
perinde eſt ſiue trahatur PA circa A per lineam PQ, ſiue trahatur EA
circa A per lineam EB.
Idem dictum ſit de aliis lincis.
Octauò ſi attollendum ſit rectangulum non quidem circa axem; ſed
circa angulum immobilem, etiam decreſcit proportio ponderis, ſit enim
v.g. quadratum ACFD, ſitque AD horizontalis, AI perpendicularis, duca­
tur diagonalis AF, attollatur circa punctum A, ita vt transferatur in AG,
ducatur GB perpendicularis:
dico potentiam in G eſſe ad potentiam in
in A, vt AB ad AD; quippe res eodem modo ſe habet, ac ſi AF aſcenderet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index