Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1des; accipe 9.4. id eſt 16. & per 16. diuide 192. quotíens dabit 12. pro
primo ſecundo: accipe 9.2. id eſt, 4. & diuide 192. per 4.quotiens dabit
48. pro duobus minutis, atque ita deinceps.
Corollarium 6.
Similiter cognito tempore cognoſci poteſt ſpatium decurſum; quia
ſpatia ſunt vt quadrata temporum;
vel cognito ſpatio cognoſci poteſt
tempus; quia tempora ſunt, vt radices ſpatiorum, hæc elementa ſaltem
Arithmetices deſiderant.
Sed iam reſtat, vt ſoluamus objectiones aliquas, quæ contra motus ac­
celerationem pugnare videntur.
Prima objectio eſt; ſi motus acceleratio fieret in inſtantibus, ſecundo
inſtanti idem corpus eſſet in duobus locis adæquatis quod ſic oſtendo:

ſit ſpatium AB quod percurrit corpus graue primo inſtanti;
haud du­
biè AB, eſt eius locus adæquatus;
ſecundo inſtanti percurrit BC duplum
AB;
igitur eodem inſtanti reſpondet loco BD, & DC, quorum vterque
eſt æqualis AB; igitur ſecundo inſtanti eſt in duobus locis, ſcilicet BD
& DC, quod dici non poteſt.
Hæc objectio impugnat omnem velocitatem; hoc eſt, non modò eam,
quæ motui naturaliter accelerato competit;
verùm etiam illam, quæ
ineſt motui violento; igitur vt reſpondeam faciliùs;
ſuppono punctum
phyſicum, mobile ſcilicet A;
aut ſi mauis Angelum coëxtenſum quadra­
to A;
qui ſcilicet moueatur motu accelerato, & primo inſtanti acquirat
locum immediatum æqualem priori, ſcilicet AB;
licèt enim poſſet ac­
quirere vibrationem participantem de priori;
quia tamen acquireret
tandem non participantem, id eſt, quæ tota ſit extra illam, cui eſt imme­
diata, qualis eſt AB. ſuppono hîc acquiri vibrationem non participan­
tem de priori, id eſt ſpatium AB, æquale priori, in quo erat A, & pror­
ſus extra illud poſitum licèt immediatum;
hoc poſito, primo inſtanti pun­
ctum A acquirit AB tanquam locum adæquatum, vt certum eſt:
certum
eſt etiam loca BC, CD, eſſe adæquata:
igitur ſimul, id eſt eodem in­
ſtanti in vtroque eſſe non poteſt;
nam inſtans ſimul totum eſt; igitur
ſecundo inſtanti non percurrit BC, ſed ſecundo tempore æquali primo;

hoc enim ſecundum tempus conſtat duobus inſtantibus, quod ſimul
vtrumque reſpondet primo:
quippe dari poſſunt inſtantia phyſica; igitur
primum inſtans quo percurritur AB eſt æquale duobus aliis, quibus
percurruntur BD, & CD; vnde quando dixi primo inſtanti acquiri ſpa­
tium duplum primi, idem eſt, ac ſi dixiſſem ſecundo tempore æquali pri­
mo, quod reuerà tempus conſtat 2. inſtantibus, quorum alterum reſpon­
det ſpatio BC, & alterum ſpatio DC.
Secunda objectio; Sed inquiet aliquis, igitur non eſt continua acce­
leratio motus; nam inſtans quo percurritur ſecundum ſpatium BD, cùm
ſit æquale inſtanti quo percurritur tertium ſpatium DC, in vtroque ſpa­
tio eſt æquabilis motus.
Reſpondeo inſtans quo percurritur ſecundum
ſpatium BD, eſſe maius inſtanti, quo percurritur tertium ſpatium DC;

tà tamen lege, vt vtrumque ſimul ſumptum ſit omninò equale inſtanti,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index