Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1quo percurritur primum ſpatíum AB; ſimiliter totum ſpatium CG ita
percurritur tertio tempore, vt ſingula ſpatia CE. EI. FG. ſingulis in­
ſtantibus percurrantur;
ſed hæc tria inſtantia ſimul ſumpta ſunt æqualia
primo inſtanti, quo percurritur ſpatium; licèt primum quo percurritur
CE ſit maius ſecundo, quo percurritur EF, & hoc maius tertio, quo per­
curritur FG, atque ita deinceps.
Obſeruabis poſſe velocitatem motus explicari duobus modis. Primò,
ſi aſſumantur tempora æqualia, & ſpatia inæqualia in ea progreſſione,
quam hactenus explicuimus.
Secundò ſi accipiantur ſpatia æqualia &
tempora inæqualia, quod duobus modis fieri tantùm poteſt.
Primò ſi ac­
cipiantur ſpatia æqualia primo ſpatio, quod percurritur primo inſtanti.

Secundò ſi accipiantur ſpatia æqualia alteri ſpatio, quod in parte tempo­
ris ſenſibili percurritur;
in qua verò proportione tempora fiant ſemper
minora, 'dicemus infrà;
nec dicas durum eſſe dicere inſtans eſſe poſſe
minus inſtanti;
nam equidem fateor inſtanti mathematico nihil eſſe
poſſe minus;
ſecus verò inſtanti phyſico, quod eſt diuiſibile potentiâ, vt
dicemus aliàs; nomine inſtantis phyſici intelligo durationem indiuiſi­
bilem, hoc eſt, cuius entitas tota ſimul eſt.
Tertia objectio. Sed inquies, igitur ſecundo tempore æquali primo
acquiruntur 2.gradus velocitatis, vel impetus;
igitur tria ſpatia ſecun­
do tempore percurruntur, quod eſt contra hypotheſim;
quippe duo gra­
dus impetus accedunt primo, ſimiliter tertio tempore producentur tres
gradus impetus;
qui ſi iungantur tribus præcedentibus, erunt 6. Igitur
percurrentur tertio tempore 6. ſpatia, & quarto 10.quinto 15. quia ſin­
gulis inſtantibus debet produci impetus; eſt enim cauſa neceſſaria ap­
plicata.
Reſpondęo, equidem eo inſtanti, quo percurritur ſpatium BD, pro­
duci aliquid impetus, & aliquid eo inſtanti, quo percurritur ſpatium
DC;
ita vt tamen totus ille impetus, qui producitur his duobus inſtan­
tibus, ſit æqualis illi, qui producitur primo inſtanti, quo ſcilicet percurri­
tur ſpatium AB;
quia duo illa inſtantia ſimul ſumpta faciunt tempus
æquale primo inſtanti;
atqui temporibus æqualibus eadem cauſa neceſ­
ſaria non impedita æqualem effectum producit per Ax.3.hinc vides ſin­
gulis inſtantibus eadem proportione decreſcere impetum in perfectio­
ne, qua tempus eſt breuius, ſeu velocior motus; ſed de hoc infrà.
Quarta objectio; ſi impetus ſingulis inſtantibus creſceret, vel intende­
retur, augeretur grauitatio:
quippe ſi grauitas primo inſtanti producat
vnum gradum impetus;
ſecundo æqualem producet, & tertio, atque ita
deinceps, quod eſſet abſurdum; alioqui minima atomus quodlibet cor­
pus graue adæquaret, quod eſt abſurdum.
Reſpondeo nunquam impetum intendi, niſi ſit motus, qui eſt illius fi­
nis;
alioquin fruſtra eſſet per plura inſtantia; igitur deſtrui deberet; nec
dicas impetum naturalem etiam fruſtrà eſſe ſine motu;
quia cum mo­
tus non ſit eius finis adæquatus;
non mirum eſt ſi poſſit eſſe ſine motu;
atqui iam diximus ſuprà habere duos fines, quorum alterum ſemper ha-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index