Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1grauem eſſe, niſi tantùm de illo, quem ſpiramus, in quo ambulamus, qui
nos ambit:
adde quod Ariſtoteles l.4. de Cœlo, c.5.t.36. tribuit aëri gra­
uitatem his verbis; quapropter inquit, aër, & aqua habent & leuitatem, &
grauitatem.
Theorema 84.
Medium eiuſdem grauitatis cum dato corpore graui detrahit totam eius
grauitationem ſingularem;
hoc eſt corpus graue in medium æquè graue non
grauitat;
quia ſi grauitaret deſcenderet; ſic pars aquæ in aliam partem
aquæ non grauitat, & ſi aqua ponderetur in aqua, nullius ponderis eſt;

cum enim nulla ſit ratio cur vna ſit infrà potiùs, quàm alia, vna certè al­
terius locum non ambit; igitur caret grauitatione ſingulari.
Theorema 85.
Medium graue detrahit aliquid de ſingulari grauitatione corporis grauio­
ris;
certa eſt hypotheſis; nec enim plumbum eſt eius ponderis ſingula­
ris in aqua, cuius eſt in aëre; dixi ſingularis;
nam ſi plumbum & ipſa
aqua ſimul appendantur, haud dubiè totum habebis pondus plumbi, &
totum pondus aquæ;
ratio verò huius effectus non eſt huius loci; quid­
quid ſit, ſi æqualis grauitas medij tollit totam æqualem alterius corpo­
ris; certè maiorem alterius corporis totam non tollit per Th. 80. ſed
tantùm aliquid illius, quod quomodo fiat, dicemus Tomo quinto cum de
graui, & leui.
Theorema 86.
Medium graue detrahit eam partem grauitationis corporis grauioris, quæ
eſt æqualis ſuæ grauitationi. v. g. ſi medij grauitas eſt ſubdupla, detrahit
ſubduplum grauitationis;
ſi ſubdecupla, ſubdecuplum, atque ita dein­
ceps; hoc iam olim ſuppoſuit magnus Archim.
ſupponunt etiam reliqui
omnes, præſertim recentior Galileus;
ſi enim æqualis ſuperat æqualem,
ergo inæqualis pro rata; ſcilicet ſubdupla ſubduplum ſubtripla, &c.
Præ­
terea, cum detrahat aliquam partem grauitationis maioris per Th.85.nec
detrahat inæqualem maiorem, per Th.80.nec inæqualem minorem; cur
enim potius vnam minorem quam aliam?
certè æqualem tantùm
detrahere poteſt, quod ſuo loco per Principium poſitiuum demonſtra­
bimus.
Theorema 87.
Hinc ratio cur grauia deſcendant tardius in aqua, quàm in aëre, & in
aëre, quàm in vacuo;
hinc etiam maioris ſunt ponderis in aëre quam in
aqua;
hinc ſi grauitas alicuius corporis ſit ad grauitatem aëris vt 100.
ad 1. haud dubiè decreſcet eius pondus in aëre (1/100);
id eſt, ſi penderet 100.
libras in vacuo, in aëre penderet 99. & eo tempore quo in vacuo decur­
reret 100. paſſus, in aëre decurreret 99. ſi nulla ſit aliunde reſiſtentia,
qualis reuerâ eſt, vt dicam infrà;
ſimiliter ſi grauitas alicuius corporis
ſit ad grauitatem aquæ, vt 10. ad 1. decreſcet eius pondus in aqua (1/10), &
eo tempore quo decurreret in vacuo 10. palmos ſpatij, in aqua decurre

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index