Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1inſurgant: Obiicient fortè primò, experientiam eſſe contrariam; ſi enim
accipiantur duo cubi maior, & minor eiuſdem materiæ, & dimittantur
ex eadem altitudine eodem prorſus momento terram ferient;
Reſponde­
ri poteſt momentum illud ſenſu percipi non poſſe; ſi enim dicam ma­
iorem tangere terram 1000. inſtantibus ante minorem, an fortè ſenſu
hoc percipies, viſu ſcilicet vel auditu?
igitur in maxima altitudine hæc
ſpatiorum inæqualitas, & temporum ſenſu percipi poſſet, quæ in minori
ſub ſenſum non cadit: præterea accipe pulueris granulum eiuſdem ma­
teriæ, tuncque etiam ſenſibilem motuum differentiam videbîs, atqui
eſt eadem ratio de omni minore.
Secundò obiicient, ſi ſuperponatur cubus minor maiori in ſuo motu
nunquam ſeparantur; igitur æquali motu deſcendunt.
Reſp. videri po­
teſt equidem æquali motu deſcendere quia ſunt veluti partes eiuſdem
corporis, & grauitant grauitatione communi, neque minor habet ſingu­
larem reſiſtentiam ſuperandam;
immò ſi ſuperponatur minor maiori,
vel maior minori, motus eſt velocior quàm eſſet ſolius maioris;
quia
cum non ſit maior reſiſtentia, maiores illi vires opponuntur; igitur fa­
ciliùs ſuperatur.
Tertiò obiicient; eſt eadem ſpecie grauitas; igitur eadem grauitatio,
idemque motus deorſum;
Reſponderi poſſet concedendo antecedens,
vnde in vacuo omnia grauia æquè velociter deſcenderent, ſi in eo mo­
tus eſſet; at verò altera duarum cauſarum eiuſdem ſpeciei, quæ habet mi­
norem proportionem actiuitatis ad reſiſtentiam, profectò minùs agit,
quod certum eſt.
Quartò obij:igitur motus poſſet eſſe velocior, & velocior in infini­
tum;
ſi enim maior cubus deſcenderet velociùs; igitur ſi detur maior ad­
huc velociùs, atque ita deinceps:
Reſp. inanem prorſus eſſe difficulta­
tem;
quia cubus ille quantumuis maximus in vacuo deſcendit velociùs
quàm in aliquo medio v.g.in aëre, igitur nunquam augmentum veloci­
tatis infinitum eſt; quippe inter duos gradus velocitatis infiniti ſunt
poſſibiles.
v. g. ſit velocitas, quam habet in vacuo vt 2. illa verò quàm
habet in aëre vt 1. ſi creſcat velocitas iuxta has minutias ſingulis inſtan­
tibus 1/2 1/4 1/8 (1/16) (1/32), atque ita deinceps; quàm porrò multæ ſunt huiuſmodi
progreſſiones 1/3 1/6 (1/12) (1/24) &c.
igitur obiectiones illæ non euertunt Gali­
lei ſententiam.
Inde idem Galileus oſtendere videtur cur atomi materiæ etiam gra­
uiſſimæ, ſeu granula pulueris motu tardiſſimo deſcendant in aëre vel in
aqua; quia ſcilicet per illam diuiſionem ita imminutæ ſunt vires graui­
tatis, vt iam reſiſtentiam medij ſuperare non poſſint.
Sed videtur eſſe grauiſſima difficultas, ſint enim duo cubi, maior B
F, minor GM, & vterque innatet medio liquido duplo grauiori;
certè ex­
tabit maior toto rectangulo CA æquali CF, & minor toto rectangulo
KH æquali KM;
igitur eſt eadem proportio grauitatis maioris ad reſi­
ſtentiam medij in grauitatione, quæ eſt minoris; igitur & in motu.
Reſponderi poteſt eſſe maximam diſparitatem inter grauitationem, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index