Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1les, ſed in hoc non multùm laboramus; nec dicas hinc ſequi motum
violentum eſſe à principio intrinſeco contra def.
1. nam eſt quidem à
principio intrinſeco formali, non tamen à principio intrinſeco mouen­
te vel agente;
nec enim impetus eſt cauſa efficiens motus ſui ſubjecti;
ſed cauſa formalis vt ſæpè explicuimus.
Diceret fortè alius primam partem motus produci à potentiâ motri­
ce, ſecundam verò ab entitate ipſius corporis; ſed contrà;
igitur corpus
eſſet cauſa neceſſaria; igitur ſemper produceret.
Dices ſemper producere
ſi determinetur, ſed contrà; à quo determinatur ad producendam ſecun­
dam partem?
nihil eſt enim applicatum, à quo determinari poſſit; Dices
accepiſſe determinationem; ſed contrà; quid eſt illa determinatio?

Dices eſſe modum;
igitur permanentem; igitur eſt cauſa motus per Ax.
1. l. 1. n.
1. igitur eſt impetus per def. 3. l. 1. Dices determinari à priori
parte motus; ſed contrà primò, nam reuerâ non eſt illa pars cum deter­
minatur corpus.
Secundò, quid eſt illa prima pars motus, niſi migratio è
loco in locum, quæ reuerâ à potentia motrice produci propriè non po­
teſt per Th.2. l. 1. ſed de his iam fusè actum eſt in toto ferè libro primo,
ſed præſertim in Th.6.
Theorema 5.
Ille impetus eſt vera qualitas Phyſica abſoluta; hoc iam ſuprà demon­
ſtratum eſt, ſcilicet phyſicè; immò ex motu violento maximè probatur
dari impetum, & vix quidquam eſt in rerum naturâ, quod clariùs euin­
cat aliquid de nouo produci.
Theorema 6.
Iſte impetus producitur ab aliqua cauſa; Probatur, quia eſt de nouo; igi­
tur non eſt à ſe per Ax. 8. l. 1. igitur eſt ab alio; igitur ab aliqua
cauſa.
Theorema 7.
Producitur ab aliqua cauſa extrinſeca; Probatur primò, quia aliquis
motus violentus eſt à cauſa extrinſeca per def.1. Secundò, eſt ab aliqua
cauſa applicata, ſed eſt tantùm applicata potentia motrix;
igitur eſt cau­
ſa, per Ax. 11. l. 1. nec enim producitur hic impetus ab entitate corpo­
ris projecti, quod pluſquàm certum eſt ex dictis; hîc enim tantùm
eſt quæſtio de illo motu, qui extrinſecùs aduenit, non vero de reflexo
ſursùm, &c.
Theorema 8.
Producitur ab alio impetu; quia potentia motrix non agit ad extra niſi
per impetum productum in organo, vt patet; præterea ſi eſt cauſa vni­
uoca ſufficiens applicata, non eſt ponenda æquiuoca per Ax.11.l.1. adde
quod impetus producitur ſemper ad extra ab alio impetu per Th. 42.
l.1.nec in his hactenus propoſitis vlla eſt difficultas.
Theorema 9.
Impetus impreſſus mobili ſurſum conſeruatur per aliquod tempus; Probatur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index