Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1tùm ex caſu corporis grauis cadentis, tùm ex vi mallei impacti, tùm ex
impetu corporis projecti, tùm ex grauitatione corporis grauis incum­
bentis, quæ omnia hîc fuſiùs eſſent tractanda, niſi locum proprium infrà
ſibi vendicarent.
Theorema 52.
Ad motum violentum non concurrit impetus innatus, probatur, quia im­
petus ad lineas oppoſitas ex diametro determinati ad communem li­
neam determinari non poſſunt, cur enim potiùs dextrorſum quam ſini­
strorſum?
igitur non concurrunt ad communem motum, niſi dicatur
impetus innatus valeo nomine concurrere ad violentum, quod eius li­
neam ſingulis temporibus quaſi caſtiget, vltróque, vel vlteriùs currentem
contineat.
Theorema 53.
Hinc ad motum violentum impetus ab exteriore potentia mobili impreſſus
tantùm concurrit;
patet, cum enim in mobili projecto ſurſum ſit tantùm
ille impetus præter innatum, nec innatus concurrat per Th. 52. illum
tantùm concurrere neceſſe eſt: excipe ſemper impetum acquiſitum, de
quo iam ſuprà.
Theorema 54.
Primo instanti quo producitur impetus ille à potentia motrice in mobili, me­
diante ſcilicet impetu producto in organo proprio, non eſt motus; probatur,
quia primo inſtanti, quo eſt impetus, non eſt motus, per Th.34.l.1.
Theorema 55.
Impetus productus in manu producit impetum in organo vel in mobili pri­
mo inſtanti, quo eſt;
probatur, quia ſecundo inſtanti exigit motum ſui ſub­
jecti;
igitur tolli etiam impedimentum; igitur per motum medij; igitur
priori inſtanti in eodem mobili debet eſſe impetus;
igitur produci ab
impetu organi; igitur & in organo ab impetu manus.
Theorema 56.
Primo inſtanti, quo producitur impetus in motu violento, nullus eius gra­
dus deſtruitur; probatur, quia alioquin ſimul eodem inſtanti, quo eſſe in­
ciperet, eſſe deſineret, quod dici non poteſt.
Theorema 57.
Impetus innatus impedit ne producatur tantus impetus in motu violento,
probatur, quia certè tàm impedit primam productionem, quàm conſer­
uationem, vt patet;
eſt enim par vtrobique ratio; præterea agit in ipſam
manum.
Theorema 58.
Impetus violentus producitur minor, quàm produceretur vno dumtaxat gra­
du aquali ipſi impetui innato;
quippe ſicut deſtruit ſingulis inſtantibus
æqualibus vnum gradum;
quia pugnat pro rata; ita prorſus impedit, ne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index