Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 67.
Hinc effectus peteſt eſſe eo instanti quo non existit eius cauſa partialis; v.g.
motus qui ponitur ſecundo inſtanti non minùs exigitur ab eo gradu im­
petus qui deſtruitur ſecundò inſtanti, quàm ab aliis, non exigitur qui­
dem ſecundo ſed primo pro ſecundo;
vnde dixi cauſam partialem, quia
etiam exigitur ab aliis gradibus impetus, qui non deſtruuntur exigentiâ
communi;
quippe impetus non exigit niſi pro ſecundo inſtanti; nec vl­
lum abſurdum eſt eo inſtanti cauſam exigentiæ non exiſtere cum poni­
tur eius effectus, ſcilicet id quod exigebat priori inſtanti quo erat;
nul­
lus eſt enim influxus huius cauſæ; præſertim cum non ſit cauſa
totalis.
Vnde cum effectus qui ponitur ſecundo inſtanti non reſpondeat per­
fectioni cauſæ totius propter impedimentum, aliquis gradus cauſæ eſſet
fruſtrà;
igitur eodem inſtanti ſecundo deſtrui debet, alioqui niſi deſtrue­
retur ſingulis inſtantibus poneretur effectus non reſpondens perfectioni
cauſæ;
immò numquam deſtrueretur totus motus violentus, vt conſtat;
itaque primo inſtanti omnes gradus impetus qui ſunt exigunt motum
pro ſecundo ne aliquis eo inſtanti ſit fruſtrà ſi non exigeret, & ſecundo
inſtanti aliquis gradus impetus deſtruitur, ne ſit fruſtrà eodem inſtanti
ſecundo, cum ſcilicet non ſint tot gradus motus, quot ſunt gradus impe­
tus; atque ita deinceps tertio inſtanti deſtruitur vnus gradus, vt iam ſu­
prà dictum eſt.
Theorema 68.
Ideo deſtruitur potiùs vnus gradus impetus quàm alius ſecundo inſtanti,
tertioque, &c.
quia talis eſt perfectionis; hoc iam ſuprà explicatum eſt; quia
cum motus initio ſit velocior, inſtantia ſunt minora, igitur minùs im­
petus in ſingulis deſtruitur, pater ex dictis.
Theorema 69.
Ille gradus impetus qui deſtruitur ſecundo inſtanti non concurrit ad motum
tertij inſtantis;
quia non poteſt concurrere ad motum niſi exigendo; at­
qui exigere tantùm poteſt, quando eſt;
quod enim non eſt non exigit,
ſed motus tertij inſtantis exigitur ſecundo;
ſic enim tota res motus pro­
cedit vt impetus primo inſtanti exigat motum pro ſecundo;
& ſecundo
pro tertio;
& tertio pro quarto, atque ita deinceps; igitur impetus ille
qui deſtruitur; ſecundo inſtanti non exigit motum pro tertio, & qui de­
ſtruitur tertio non exigit pro quarto, atque ita deinceps.
Theorema 70.
Hinc impetus innatus non concurrit ad motum violentum, vt dictum eſt,
ſed tantùm impedit, immediatè quidem, quia cum exigat motum deor­
sùm, facit vt non ſit tantus motus ſurſum;
mediatè verò, quia cum non
ſit tantus motus ſursùm, quantus eſſet, haud dubiè non reſpondet adæ­
quatè cauſæ;
igitur aliquid cauſæ fruſtrà eſt; igitur deſtrui debet; hinc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index