Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1ior, vel minor; eſt æqualis, quando angulus maior Rhombi eſt 120. eſt
minor cùm angulus minor eſt 60. denique eſt maior, cùm maior angu­
lus eſt minor 120, quæ omnia conſtant ex Geometria.
Theorema 10.
Si lineæ determinationum decuſſentur ad angulum acutum, & ſint æqua­
les impetus, linea motus mixti erit diagonalis Rhombi; quæ certè eò longior
erit, quò angulus erit acutior per Th. 139. l.1. porrò eſt ſemper maior
lateribus ſeorſim ſumptis.
Scholium.
Obſerua in Rhombo eſſe duas diagonales inæquales, vt conſtat; igi­
tur cùm lineæ determinationum decuſſantur ad angulum obtuſum, linea
motus mixti ſemper eſt diagonalis minor; cùm verò decuſſantur ad an­
gulum acutum, ſemper eſt diagonalis maior.
Corollarium 1.
Hinc quò acutior eſt angulus diagonalis accedit propiùs ad duplum
lateris, donec tandem vtraque linea coëat; tunc enim linea motus eſt du­
pla lateris.
Corollarium 2.
Hinc quoque quò angulus eſt obtuſior diagonalis accedit propiùs ad
nullam, vt ſic loquar, donec tandem vtraque linea concurrat in rectam,
tunc enim nulla eſt diagonalis; igitur nulla linea motus.
Theorema 11.
Cum alter impetuum eſt maior, linea motus eſt diagonalis Rhomboidis, mi­
nor quidem ſi lineæ decuſſentur ad angulum obtuſum;
maior verò ſi decuſſen­
tur ad angulum acutum; vt patet ex dictis.
Theorema 12.
Cum alter impetus in motu mixto est maior, linea motus mixti accedit
proprius ad lineam maioris;
hoc est facit angulum acutiorem cum illa; v.g. in
eadem figura ſit linea impetus maioris AC, & minoris AD, linea motus
mixti eſt diagonalis AF, quæ accedit propiùs ad AC, quàm ad AD, id eſt
facit angulum acutiorem cum AC, vt patet ex dictis.
Theorema 13.
Cum verò impetus ſunt æquales, linea motus mixti facit angulum æqualem
cum linea vtriuſque; vt AE in eadem figura quod etiam dici debet, licèt
lineæ determinationum decuſſentur ad angulum obtuſum vel acutum,
vt AC, EG. IM.
Theorema 14.
Non creſcit, vel decreſcit in eadem ratione, in quæ vnus impetus ſuperat
alium;
cum enim impetus ſint vt lineæ, ſub quibus fiunt rectangula vel
Rhomboides; v.g. impetus AC eſt duplus impetus AD, ſed angulus D
AF non eſt duplus anguli FAC, vt conſtat ex Geometria.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index