Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1mixtus eſt per Th.44. dixi per ſe, nam fortè per accidens fieri poteſt, vt
iactus horizontalis habeat arcum aſcenſus, & deſcenſus.
Theorema 61.
Hinc quò iactus propiùs accedit ad horizontalem ſeu verticalem, minùs
acquirit in eodem plano horizontali, ſcilicet in eo à cuius extremitate inci­
pit iactus;
probatur, quia cùm iactus verticalis nihil prorſus acqui­
rat in horizontali plano per Theorema 60. certè quò propiùs ad illum
iactus inclinatus accedet, minùs acquiret; idem dico de iactu hori­
zontali.
Theorema 62.
Hinc quò iactus longiùs recedit ab vtroque ſcilicet à verticali, & hori­
zontali, plùs acquiret in eodem plano horizontali; ſi enim quò plùs ac­
cedit ad vtrumque, minùs acquirit, igitur plùs acquirit, quò plùs re­
cedit.
Theorema 63.
Hinc iactus medius ſeu per inclinatam qua cum verticali, vel horizontali
facit angulum 45.ſeu ſemirectum, eſt omnium maximus, id eſt plùs acqui­
rit in eodem plano horizontali, quàm reliqui omnes;
experientia certiſſima
eſt, ratio eſt quia ab horizontali & verticali maximè omnium diſtat;
igitur maximus eſt per Theorema 62. nec eſt vlla alia ratio geome­
trica.
Theorema 64.
Iactus qui æqualiter ab horizontali & verticali diſtant, ſunt æquales;
probatur, quia qua proportione ad horizontalem ſeu verticalem acce­
dit iactus, in ea proportione minor eſt;
igitur qui æqualiter acce­
dunt in proportione æquali, minores ſunt;
igitur æquales, quod mo­
dica figura ob oculos ponet;
ſit enim quadrans ABF, iactus verti­
calis AB, horizontalis AF, medius AD, hic maximus omnium
erit; at verò AC, & AE, qui ab AD æqualiter diſtant, erunt æ­
quales.
Scholium.
Obſeruabis primò, omitti à me multa quæ ſuis Parabolis aliqui af­
fingunt, quæ nec experimentis, nec vllis rationibus conſen­
tiunt.
Secundò rationem iſtorum omnium Theorematum; quia quo iactus
ad verticalem propiùs accedit, maior quantitas impetus deſtruitur
v.g. in AD plùs quàm in GK;
igitur citò deficiunt vires huic iactui;
adde quod acquirit in verticali, quod alius acquirit in horizontali;
at

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index