Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1verò qui propiùs accedit ad horizontalem citò deſcendit infra planum
horizontale, tùm quia propior eſt, tum quia citò naturalis impetus
acceleratur;
igitur plùs acquirit in perpendiculari deorſum, quàm in
horizontali; quæ omnia ex certis principiis, non fictitiis dedu­
cuntur.
Tertiò, obſeruabis talem eſſe hypotheſim illam Paraboliſtarum, de
qua ſuprà;
ſit enim iactus verticalis EA; medius EB; certè ex eorum
etiam principio eo tempore, quo motu æquabili percurreret mobile ſpa­
tium EA, motu naturaliter retardato percurreret ſpatium EG ſubdu­
plum;
atqui percurrit EG eo tempore, quo idem percurreret GE motu
naturaliter accelerato;
ſed percurret inclinatam EC eo tempore quo
percurret EA, ſcilicet motu æquabili;
ſunt enim æquales: Volunt autem
FE diuidi in 16. partes, & ED in 8. ducique parallelas HQ IP, &c.
& ac­
cipi VR (1/16) FE, ita vt RQ ſit ad RH vt 9.ad 7. & PS (4/16) & NT (9/16), vel O
T (1/16) PS (4/16) PR (9/16);
igitur eo tempore, quo mobile eſſet in IX, erit in M;
igitur motus naturalis acquiſiuit XM, id eſt 1/4 AE;
igitur eo tempore quo
eſſet in B erit in D;
igitur motus naturalis acquiſiuit BD quadruplum X
M;
nam ſi vno tempore motu æquabili conficit EX, duobus conficit E
D & ſi motu naturaliter accelerato conficit vno tempore XM, duobus
conficit BD iuxta proportionem Galilei, in qua ſpatia ſunt vt temporum
quadrata;
& quo tempore motu æquabili conficeret EA, vel EB naturali
conficeret GE vel CZ æqualem GE; ducatur igitur linea per puncta E.
RS, OM, hæc eſt ſemiparabola cui ſi addas MZD, habebis totam ampli­
tudinem Parabolæ ED, hoc eſt totum ſpatium, quod acquirit in plano
horizontali ED iactus medius EB.
Si verò ſit inclinata EY; vt habeatur iuxta hanc hypotheſim amplitu­
do horizontalis;
fiat ſemicirculus centro G, ſemidiametro GE; ſit per­
pendicularis YK, erit ſubdupla amplitudo;
ſicut perpendicularis XL de­
finit ſubduplam amplitudinem LE iactus EB;
ſimiliter YK definit ſubdu­
plam amplitudinem iactus E 4.3. nam arcus YX eſt æqualis arcui X 4.
igitur anguli YEC, CE. 3. ſunt æquales; hinc iactus ſunt æquales ſupra, &
infra grad.45. vt autem habeatur altitudo Parabolæ ſubdupla XL eſt al­
titudo Parabolæ iactus EC, ſubdupla YX eſt altitudo iactus EY, ſubdu­
pla 4.K eſt altitudo iactus E 3.
Ex his facilè iuxta hypetheſim tabulæ omnium iactuum, cuiuſlibet
eleuationis conſtrui poſſunt;
de quibus habes plura apud Galileum in
dialogis, & plurima apud Merſennum in Baliſtica;
quare ab illis abſti­
neo: præſertim cum ſit falſa illa hypotheſis, eiuſque ſectatores vltrò fa­
teantur tabulas illas non parum à vero abeſſe, de quo vide Merſennum
prop. 30. Baliſt.
Quartò, poſſunt iuxta noſtram hypotheſim tabulæ nouæ conſtrui, quod
& ego præſtarem, niſi prorſus inutiles eſſent;
quare prudenter omiſſas
eſſe prudentes omnes cenſebunt, cum hîc calculatorem non agam, ſed phi­
loſophum;
id certè tolerari potuit in analyticis, quæ ſine calculationibus
intelligi non poſſunt;
ſed minimè ferendum in Phyſica, quæ ſucculen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index