Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1bili, quod vt breuiter ob oculos ponatur ſit malus nauis mobilis IA,
quæ eo tempore, quo corpus graue deſcendit ab A in D motu naturali,
percurrit FG æquabili motu, & conſequenter GI æqualem FG eo tem­
pore, quo idem corpus graue percurrit DF triplam AD;
igitur globus
demiſſus ex A ſuo motu deſcribit Parabolam AEH; quod etiam accidet
aſſumpta quacunque altitudine mali vel quocunque ſpatio confecto à
naui mobili eo tempore, quo corpus graue motu naturali accelerato
conficit ſpatium æquale altitudini mali.
Octauò, non eſt tamen diſſimulandum, quod etiam non diſſimulauit
Merſennus, talem non fore deſcenſum, ſi nauis v. g. eadem cum emiſſa
ſagitta, vel exploſa è tormento glande velocitate moueretur;
non quod
aër vel medium obſiſtat, vt ipſi dicunt;
hoc enim iam ſuprà rejecimus;
ſed quod major impetus violentus efficiat, vt iam ſuprà dictum eſt, ne in
tanta proportione naturalis acceleretur;
quod etiam ſuo boatu intonant
tormenta maiora, è quibus horizontaliter directis exploſæ pilæ per plu­
ra ſecunda in libero aëre moueantur, licèt os tormenti à plano horizon­
tis vix tribus pedibus abſit;
igitur non deſcribunt ſuo motu Parabolas;
hinc ſub finem minor eſt ictus; hinc etiam fatetur idem Merſennus ſe­
cundum ſpatium horizontale confici tardiore motu quàm primum &
tertium quàm ſecundum, atque ita deinceps.
Theorema 83.
Si corpus graue proiiciatur ſurſum perpendiculariter è naui mobili, ſunt tres
impetus qui concurrunt ad illum motum ſit enim nauis mobilis per hori­
zontalem LF, è qua ſurſum rectâ per lineam perpendicularem LA pro­
iiciatur corpus graue;
huic certè ineſt triplus impetus, ſcilicet duo vio­
lenti, alter per verticalem LA impreſſus à proiiciente;
alter per horizon­
talem LF impreſſus à naui;
tertius denique naturalis per ipſam perpen­
dicularem deorſum LP;
igitur tres iſti impetus ſuo modo concurrunt
ad motum per Ax.1.certè ſi ineſſent tantùm duo impetus ſcilicet LA, &
LF, motus fieret per inclinatam rectam LC;
vel ſi tantùm duo LP, &
LA fieret per ipſam LA motus retardatus;
vel ſi LF & LP fieret per
curuam deorſum, vt conſtat ex dictis; igitur per aliam lineam fieri de­
bet ad quam tres illi impetus concurrunt.
Theorema 84.
Tam pugnat impetus naturalis per LP cum verticali LA quando eſt con­
junctus cum horizontali LF, quàm cum nullus eſt horizontalis, probatur,
quia ſemper mobile deorſum trahit, vt patet.
Theorema 85.
Hinc naturalis eſt æquabilis, & violentus ſurſum eſt retardatus; horizon­
talis verò eſt æquabilis ſaltem æquiualenter;
quia cum illo non pugnat ho­
rizontalis, in aſcenſu ſaltem perinde ſe habet;
immò cum illo conuenit
ad deſtruendum violentum ſurſum, id eſt ad deflectendum deorſum
mobile vt conſtat;
igitur hic motus conſtat ex naturali & horizontali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index