Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1pus graue per lineam verticalem; ſunt autem plures alij motus, tot ſcili­
cet, quot poſſunt duci lineæ è ſummo malo in orbem quoquo verſum;
quarum hæ ſunt præcipuæ.
ſit apex mali B; circa quem deſcribatur cir­
culus ACDE, ſitque primò circulus ille verticalis parallelus ſcilicet li­
neæ directionis nauis BA, quæ ſit v. g. verſus Boream;
primò habes li­
neam verticalem ſurſum BE;
ſecundò perpendicularem deorſum BC;
tertiò lineam directionis verſus Boream BA;
quartò illi oppoſitum
verſus Auſtrum BD; tùm voluatur circulus circa axem immobilem AD
per quadrantem integrum, dum ſcilicet BE ſit ad Ortum, quæ eſt quinta
linea, & BC ipſi oppoſita ad Occaſum, quæ eſt ſexta.
Igitur habes 6. li­
neas;
ſcilicet ſurſum, deorſum, verſus Boream & Auſtrum, verſus Ortum,
& Occaſum; linea quæ tendit deorſum poteſt dupliciter conſiderari, vel
enim demittitur ſua ſponte, vel proiicitur.
Iam verò inter Boream, & Occaſum habes lineas triplicis generis, primò
horizonti parallelas, quæ vt conſiderentur;
cenſeatur prædictus circulus
parallelus horizonti, ita vt ex centro B ducantur ad circumferentiam tot
lineæ, quot ſunt puncta in circumferentia;
ſecundò inclinatas ſurſum &
inclinatas deorſum;
ſimiliter inter Occaſum & Auſtrum, inter Auſtrum
& Ortum, inter Ortum & Boream; porrò exprimes omnes lineas, ſi api­
cem mali fingas centrum globi, ſeu ſi in circulo prædicto verticali à
centro B ad circumferentiam ducantur tot lineæ quot poſſunt duci,
tuncque circa axem EC immobilem voluatur circulus, &c.
his poſi­
tis ſit.
Theorema 95.
Si proijciatur globus deorſum à ſummo malo, deſcendet ferè ad imum ma­
lum;
probatur, quia deſcendet quidem velociùs quàm ſi motu naturali
deſcenderet vt conſtat per Th. 69. ſed profectò nihil acquiret in hori­
zontali globus, quod non acquirat nauis;
igitur imùm ferè malum attin­
git ſed opus eſt aliqua figurâ;
ſit enim apex mali A, deſcendatque pri­
mò ex A ſua ſponte in H;
haud dubiè ſi eo tempore, quo motu na­
turali conficit AD, mixto deorſum conficit AF, eo tempore cadet in G
ex A ſi hic impetus deorſum adueniat;
ſed res eſt clara; hæc porrò figura
non eſt Parabola, licèt ſit curua;
conſtat autem hîc motus ex naturali
accelerato, ex impreſſo deorſum æquabili per ſe, & horizontali ſenſi­
biliter æquabili; poteſt autem deſignari hæc linea motus ex ſuprà
dictis.
Theorema 96.
Si in circulo verticali prædicto proijciatur per lineam horizontalem ver­
ſus Boream, mouebitur globus motu mixto ex duplici horizontali per eandem
lineam ferè æquabili;
id eſt ſenſibiliter, licèt geometricè loquendo retardetur,
& naturali accelerato;
ſit perpendicularis deorſum AH, horizontalis AC,
quam conficiat eo tempore, quo conficit AH motu naturali, motu mixto
perueniet in K;
ſi verò duplicetur horizontalis, ita vt eo tempore quo
conficit AH, conficiat AD, motu mixto perueniet in L;
hæc autem curua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index