Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1notio, quæ tamen aliquâ demonſtratione indiget.
Equidem explicari poteſt hæc demonſtratio operâ libræ; ſit enim
libra CG cuius centrum immobile eſt A;
ſit autem diameter libræ CG,
pondus in C ſe habet ad pondus in D, tranſlata ſcilicet diametro in DH
vt CA, ad BA;
igitur pondus in D grauitaret minùs in planum inclina­
tum DA, quàm in horizontali CAI;
nam pondus in D idem præſtat, quod
præſtaret appenſum in D fune DE;
igitur grauitatio in C eſt ad grauita­
tionem in D, vt CA, vel DA ad BA;
ſed quâ proportione decreſcit graui­
tatio in planum, creſcit motus in plano inclinato, quia minùs impeditur
per Th.4. igitur in perpendiculari ea nulla eſt gtauitatio in planum;
nec
impeditur vllo modo motus, igitur ab E verſus C ita impeditur motus, vt
AC verſus C impeditur grauitatio in planum, ſed impeditur grauitatio
in D v.g. in ratione totius CA ad EA, vel DA ad DI; igitur impeditur
motus in eadem proportione v.g. in plano DA ad DB vel AI, igitur in
ratione plani inclinati ad perpendicularem.
Hæc omnia veriſſima ſunt; ſupereſt tamen vt ſciatur ratio phyſica cur
pondus in D æquiualeat ponderi in B quod ſupponunt quidem omnes
Mechanici, & omnibus experimentis congruit:
Equidem pondus pendu­
lum ex D fune DB, vel longiore, eſt eiuſdem momenti, cuius eſt affixum
in D, ita vt linea directionis, quæ ducitur ab eius centro reſpondeat fu­
ni DB;
vnde rectè concluditur ab Archimede idem pondus affixum bra­
chio BA eiuſdem eſſe momenti cum pendulo DB, vel affixo puncto D,
quod certè veriſſumum eſt, nondum tamen rationem phyſicam video;

verum quidem eſt idem pondus pendulum fune DB minoris eſſe
momenti, quàm ſi eſſet affixum puncto C;
nam ſuppono CG eſſe libram
in ſitu horizontali;
tum quia pondus illud DB trahit deorſum extremum
libræ D per arcum DC longo circuitu, maximè declinante à ſua linea
directionis DB;
tùm quia ex hoc ſequitur neceſſariò pondus B deflecti
à ſua perpendiculari curua linea;
tùm quia linea DA, quæ rigida ſuppo­
nitur, reſiſtit motui DB & patet; in qua verò proportione, dictum eſt
certè hactenus, ſed phyſicè non demonſtratum.
Pater Merſennus multis locis ex doctiſſimo Roberuallo demonſtrat
rem iſtam ingenioſiſſimè;
ſit enim circulus centro R; ſint vectes æqua­
les BF horizonti, DN perpendiculari paralleli;
tùm CL, FO, æqualiter
inclinati, ducantur CO EL;
haud dubiè ſi pondera C & L ſint æqualia
erit æquilibrium;
quod certum eſt, & demonſtrabimus cum de libra; eſt
enim quarta propoſitio Vbaldi de libra;
ſed pondus in O pendulum ſci­
licet filo CO eſt eiuſdem momenti, cuius eſt pondus in P;
igitur pon­
dus in P æquale ponderi O ſuſtineret pondus ML, ſed pondus in P
eſt ad pondus in B vel in F, ad hoc, vt ſit æquilibrium, RF ad R
P;
igitur pondus in A vel in R, quod erit ad pondus in L, vt P ad R
L, ſuſtinebit pondus in L;
ſed ſi applicetur potentia in C quæ trahat per
tangentem CT, faciet idem momentum quod faceret in B trahens per
tangentem BA;
at vicem illius potentiæ gerit pondus B vel A, quod gra­
uitat per BA;
igitur potentia applicata C per CT, æqualis ponderi A

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index