Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1dit perpendiculariter in perpendiculum AD, idem dico de plano YD,
cuius perpendiculum vt inueniatur, ex centro A adducatur perpendicu­
laris in YD:
hinc non poteſt deſcendere corpus ad centrum terræ per
planum inclinatum rectilineum quia linea recta quæ ducitur ad cen­
trum eſt perpendiculum; igitur non eſt planum inclinatum.
Theorema 69.
Poteſt determinari motus duorum planorum inclinatorum quorum idem
est perpendiculum, ſit enim arcus terræ GFC centro A;
ſint duo plana
FK GFL quorum idem eſt perpendiculum LA;
motus in K per KF initio
eſt ad motum per K vt DC ad DCA;
ducatur autem AH perpendicula­
ris in GL, & centro A ducatur arcus HE, ducaturque vel HO perpendi­
cularis in AL vel CP in AH;
dico motum in L eſſe vt PC ad CA: ſed
hæc ſunt facilia.
Theorema 70.
Nullus gradus impetus deſtruitur in deſcenſu KF vel MF per ſe; quia nihil
eſt à quo deſtruatur, dixi per ſe; nam per accidens aliquid deſtrui poteſt
tùm ratione plani ſcabri tùm etiam ratione aëris.
Theorema 71.
Omnes gradus acquiſiti in deſcenſu concurrunt ad deſcenſum præter vnum
ſcilicet præter acquiſitum vltimo instanti deſcenſus; quia impetus non con­
currit ad motum primo inſtanti quo eſt, per Th. 34. lib.1. de omnibus
aliis certum eſt quod concurrant, quia non impediuntur, igitur concur­
runt per Ax.12. lib.1.
Theorema 72.
Omnes gradus impetus qui concurrunt ad deſcenſum, concurrunt ad aſcen­
ſum præter vnum;
probatur, quia ſi omnes concurrerent, maior eſſet aſ­
cenſus deſcenſu quod eſt abſurdum: adde quod impetus innatus ad li­
neam ſurſum determinari non poteſt per Th.12. ſed impetus innatus
concurrit ad deſcenſum, vt patet.
Theorema 73.
Hinc tot concurrunt ad aſcenſum quot ad deſcenſum; nam ad aſcenſum
omnes præter vltimum, ad deſcenſum omnes præter primum; igitur tot
concurrunt ad aſcenſum, quot ad deſcenſum.
Dices, primo inſtanti aſcenſus aliquis gradus deſtruitur. Reſponderet
aliquis, tranſeat antecedens, quia cùm inſtanti vltimo deſcenſus omnes
gradus præter innatum exigant motus pro ſequenti inſtanti, quod eſt pri­
mum inſtans aſcenſus; certè tot concurrunt ad primum inſtans aſcenſus,
quot ad vltimum deſcenſus, licèt aliquis gradus deſtruatur pro primo in­
ſtanti aſcenſus.
Reſponderet alius, cùm primo inſtanti aſcenſus gradus
ille qui vltimo deſcenſus productus eſt concurrat ad motum, igitur illo
inſtanti fruſtrà non eſſe, igitur non debere deſtrui, cùm eo tantùm no­
mine deſtruatur impetus;
igitur primo inſtanti aſcenſus non deſtrui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index