Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1
Secundò hic motus non eſt ab aëre ambiente; probatur, ruderet aër
deorſum corpus graue, quia leuior eſt, id eſt ne ſuprà ſe corpus grauius
haberet;
ſed eâdem ratione corpus graue debet remouere ſurſum aëra,
id eſt corpus leue, ne infrà ſe habeat corpus leuius;
eſt enim par omni­
nò ratio:
Præterea ſi aër trudit deorſinn corpus graue, quia ipſi loco
cedit;
certè ipſe aër mouetur, igitur ab intrinſeco; ſi enim vna pars aë­
ris pellit aliam, & hæc aliam, tandem ad aliquam peruenitur, quæ ſe ip­
ſam mouet;
igitur motus illius eſt ab intrinſeco; igitur motus natura­
lis;
deinde non modò lapis deſcendit per aëra, ſed per mediam aquam;
igitur ſi ab aëre truditur deorſum, idem dicendum eſt de aquâ, a qui
haud dubiè maiore vi truderetur;
nam corpus denſum maiore vi pellit,
quàm rarum, vt conſtat exprientiâ;
cum tamen corpus graue per me­
dium denſius difficiliùs decendat; igitur medium ipſum reſiſtit motui,
quis hoc neget?
igitur non eſt cauſa motus, quem impedit.
Denique ſi corpus graue non tendit, fertur que deorſum ſuá ſponte,
ſed ab aëre extruſum;
igitur dum vix ſuſtineo manu; o. libras ferri, ſeu
plumbi;
hæc vis illata manui, quam probè ſentio, eſt ab aëre impel­
lente plumbum, quod eſt ridiculum, cum eadem quantitas aëris incu­
ber, & ſubſit manui, ſiue ſuſtineat plumbum, ſiue ſit vacua; ex hoc, ni
fallor, euincitur pondus ipſum ſui ſponte deorſum tendere.
Tertiò non deſunt, qui dicant corpus graue trahi ab ipſa vi quadam
magneticâ, quod triplici modo fieri poteſt;
Primò per qualitatem
quamdam diffuſam, quod dici non poteſt;
quia capillus traheretur faci­
liùs, quàm ingens ſaxum, quàm maſſa, ſeu lamina;
& faciliùs eadem po­
tentia motrix minus pondus moueret quàm maius, cæteris paribus;
præ­
terea manum meam æqualiter traheret, ſiue ſit cum aliquo pondere con­
iuncta, ſiue ſit nuda ſine pondere;
deinde illa virtus tractrix ita diffun­
ditur, vt in maiori diſtantia ſit infirmior, fortior in minori;
alioqui
diffunderetur in infinitum, quod dici non poteſt;
igitur ſi idem lapis
demittatur ex maiore altitudine, tum ex minore;
haud dubiè morus ille
primus initio eſſet tardior iſto contra experientiam;
deinde in ſpecu al­
tiſſima ſubterranea trahi poſſet corpus vndequaque, ſicut in magnete;

quæ omnia intelligi non poſſunt; denique virtutes illas ſeu qualitates
tractrices refellemus ſuo loco.
Secundò, aliqui dicunt hoc totum fieri per vim quamdam ſympathi­
cam, quod etiam falſiſſimum eſt;
tùm quia hæc ſympathia explicari
non poteſt;
tùm quia vel terra ipſa producit aliquid in corpore graui,
quod in aëre libratur;
vel corpus in ſe ipſo; ſi primum; refellitur iiſ­
dem omninò rationibus, quibus ipſam vim terræ tractricem ſuprà expu­
gnauimus; ſi verò ſecundum, hoc ipſum eſt, quod ſuprà diximus.
Tertiò, Dixere aliqui ſubtiliùs profectò quàm veriùs, corpus graue
trahi deorſum, non vi quadam occultâ, vt ſuprà dictum eſt;
ſed filamen­
tis quibuſdam, ſeu ductili terræ profluuio, quod illius capillitium vo­
cant;
idque tantùm fieri probant ducta ab electro analogiâ, quod pa­
leam & minutiora corpuſcula hac eâdem arte trahit;
ſed profectò gra-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index