Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1attributa contradictoria, quorum ſcilicet vnum negat aliud, eidem ſub­
jecto diuerſis temporibus ineſſe dicuntur, haud dubiè alterum ſaltem ab
eo diſtingui realiter neceſſe eſt;
alioqui ſi vtrumque idem eſſe cum vno
tertio vere dicitur;
mouetur, non monetur, quæ ſunt prædicata contradi­
ctoria;
igitur vel moueri, vel non moueri dicit diſtinctum realiter à mo­
bili; Secundum eſt mera negatio;
nam eo ipſo, quod mobile eſt ſine vllo
addito, non mouetur;
igitur ſuprà ipſum mobile dicit puram putam ne­
gationem motus; igitur moueri, dicit aliquid diſtinctum.
Præterea quotieſcunque prædicatum aliquod tribuitur in propoſi­
tione affirmatiua falsâ;
certè prædicatum illud non ineſt ſubiecto; alio­
quin eſſet vera, vt patet;
igitur diſtinguitur à ſubiecto realiter; ſed hæc
propoſitio, lapis mouetur, dum ipſe quieſcit, eſt falſa; igitur motus non
ineſt mobili, igitur ab eo diſtinguitur realiter, ſeu modaliter, quæ eſt
diſtinctio realis minor.
Theorema 3.
Metus naturalis non eſt immediatè ab entitate mobilis, ita vt nihil ſit aliud
vnde ſit hic motus: Probatur; lapis cadens ex maiore altitudine maiorem
ictum infligit perhypoth.
1. maior eſt effectus, igitur maior cauſa, id eſt
motus;
igitur cauſa motus per Ax.2. ſed eſt eadem entitas mobilis, vt
patet;
igitur non eſt cauſa immediata motus; Præterea globus per pla­
num inclinatum deuolutus ſuum motum accelerat per hypotl.
3. & fune­
pendulum ſuam vibrationem per hypoth.
2. igitur debet eſſe cauſa huius
maioris, ſeu velocioris motus per Ax.8. lib. 1. hæc porrò non eſt ſub­
ſtantia ipſius corporis, quæ ſemper eadem eſt, tùm initio, tùm in fine
motus per Ax.2.
Theorema 4.
Motus naturalis non eſt immediatè ab ipſa grauitate. Probatur, ſint
enim eædem hypoth.1.2.3. igitur maior ictus in fine motus, & velocior
motus debent habere cauſam; ſed hæc grauitas non eſt, quæ ſemper ea­
dem eſt, vt patet, vtrum verò diſtinguatur grauitas ab ipſa corporis
ſubſtantia diſcutiemus in tractatu ſequenti.
Fuit aliquis non infimæ no­
tæ Philoſophus, qui diceret maiorem illum ictum eſſe ab ipsâ corporis
ſubſtantiâ; ſed hoc iam refellimus Theoremate 4. lib.1. Adde quod im­
petu, ad extra producitur ab alio impetu per Th.42.lib.1. Dicebat etiam
velociorem motum eſſe ab ipsâ grauitate connotante præuium motum,
quod etiam refellemus infrà.
Theorema 5.
Hinc motus naturalis eſt ab impetu. Probatur; eſt ab aliqua cauſa per
Ax.8. lib.1. ab aliqua intrinſeca per Th. 1. non à ſubſtantia corporis
grauis per Th. 3. non à grauitate per Th. 4. igitur ab impetu, quia
nihil aliud eſſe poteſt intrinſecum, à quo ſit motus per definitionem
3. lib. 1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index