Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1tum naturalem accelerari, quos non ratio modò euidentiſſima, ſed adeò
ſenſibile experimentum omninò conuincere poteſt.
Corollarium. 2.
Secundò reiicies illos, qui volunt accelerationem motus eſſe, vel à vi
magnetica, quâ terra trahit ad ſe omnia grauia;
vel ab alia vi occulta,
quâ cœlum pellit deorſum;
vel à cœleſti illa, imò potiùs fabulosâ mate­
riâ;
vel demum ab ipſa vi ſympathicâ, quâ corpus ſuo centro propiùs
factum totas ſuas vires exerit, vt ei ſe conjungat; quæ omnia gratis di­
cuntur, & ex dictis pluſquam efficaciter refelli poſſunt, ne fruſtrà tempus
in iis iterum refellendis teramus.
Corollarium 3.
Tertiò reiicies, qui volunt motum accelerari ex aëris à tergo impel­
lentis appulſu, quod ridiculum eſt:
licèt enim Ariſtoteles videatur illud
ſenſiſſe de projectis, quod examinabimus ſuo loco;
nunquam tamen hoc
dixit de motu naturali;
quin potiùs antiquorum fuit omnium hic ſen­
ſus, fieri acceſſionem mobili alicuius, vnde reddatur motus velocior;
hinc
dictum illud vulgare, vireſque acquirit eundo; nihil porrò intelligi poteſt
nomine virium, niſi id, ex quo maior ictus, ſeu percuſſio ſequitur; illud
autem eſſe impetum conſtat.
Corollarium. 4.
Quartò ex his ſententia Ariſtotelica de motu accelerato optimè vin­
dicatur;
quòd ſcilicet grauia ſub finem ſui motus velociùs ſerantur ver­
sùs centrum; quod ex dictis, & ſimpliciſſimis, certiſſimiſque principiis
demonſtratum fuit.
Corollarium. 5.
Quintò reiicies etiam illorum ſententiam, qui hanc accelerationem
tribuunt vel medio minùs reſiſtenti, vel grauitatis augmento, vel impe­
tui violento priùs impreſſo dum corpus graue attollitur, quod meo iudi­
cio ridiculum eſt; quaſi verò fruſtum rupis deciſum, deorſumque ruens
impetum violentum aliquando habuerit.
Corollarium 6.
Sextò reiicies illorum ſententiam, qui volunt accelerationem motus
naturalis ita fieri, vt ſpatia temporibus æqualibus acquiſita ſequantur ſe­
riem numerorum imparium 1.3.5.7.9.11.13. &c.
& ſpatia ſint vt
quadrata temporum v. g. ſi primo inſtanti acquiritur 1.ſpatium: ſecundo
acquiruntur 3. tertio 5. quarto 7. &c.
fique vno inſtanti acquiritur 1.
ſpatium, duobus acquiruntur 4. tribus 9. quatuor 16. atque ita deinceps
per quadrata, quæ omnia ex dictis falſa eſſe conſtat;
quippe ſi æqualibus
temporibus acquiruntur æqualia velocitatis momenta; igitur ſi primo
inſtanti eſt 1.gradus, ſecundo erunt 2. igitur ſecundo tempore cum duo­
bus gradibus velocitatis vel impetus percurrentur duo tantùm ſpatia, ſi
primò inſtanti æquali cum vno gradu percurritur vnus, ſed de his fusè
infrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index