Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1
4. Hinc ſingulis temporibus æqualibus deſtruitur gradus impe­
tui innato;
eſt enim eadem ratio pro omnibus: igitur temporibus
æqualibus deſtruitur æqualis impetus:
igitur amittit ille motus
æqualia velocitatis momenta:
igitur eſt naturaliter retardatus: igi­
tur iuxta eam proportionem decreſcit motus violentus, iuxtaquam
creſcit naturalis: igitur dici debent de hac progreſſione retardatio­
nis, quæ dicta ſunt de illa progreſſione accelerationis.
5. Hinc impetus imperfectior initio deſtruitur: quia, cùm motus
ille ſit velocior initio, inſtantia ſunt minora:
atqui minori tempore
minùs retardatur:
igitur inperfectior impetus deſtruitur; cùm è
contrario in motu acceleratio initio acquiratur imperfectior, quia
inſtantia ſunt maiora: vnde vides, gradus impetus eſſe heteroge­
neos, & principium illud etiam in impetu valere, ſcilicet, ſubiectum
ita compleri ab vna forma, vt alterius homogeneæ non ſit ampliùs
capax, ſaltem naturaliter.
6. Hinc vltimus gradus impetus violenti eſt omnium perfectiſ­
ſimus, vt conſtat.
Quieſceret vno inſtanti mobile iactum ſurſum, ſi
gradus vltimus violenti eſſet æqualis perfectionis, cum impetu in­
nato:
vbi enim ventum eſſet ad inſtans æqualitatis, neutrum præ­
ualere poſſet:
igitur inſtanti ſequenti eſſet quies: cùm tamen ſint
diuerſæ perfectionis, perfectior præualet: vter autem ſit perfectior,
dicemus infrà.
7. Cum mobile ſurſum reflectitur, vel terra perforata ſuam lineam
motus ſurſum versus oppoſitam cœli plagam promouet, vel aliud
æqualis ponderis, vel maioris, ſurſum mouet, tunc certum eſt, inna­
tum eſſe perfectiorem:
ſi verò imprimitur ab alia potentia motrice,
tunc etiam imperfectior eſt impetu innato;
nam inæqualis eſt; alio­
quin, ſi eſſet æqualis, ſimul eſſent in eodem ſubiecto duo gradus
homogenei:
præſtat autem eſſe imperfectiorem, quàm perfectio­
rem, vt plura impetus puncta à potentia imprimantur;
quòd mul­
tum facit ad mouenda maiora pondera: hinc nullo inſtanti quieſ­
cunt proiecta ſurſum.
8. Tandiu durat ſenſibiliter deſcenſus globi proiecti ſurſum,
quandiu durauit aſcenſus;
eſt enim eadem ratio: ſagittæ verò mi­
nùs durat aſcenſus, quàm deſcenſus propter mixtionem materiæ.

Si motus violentus eſſet æquabilis, percurreret proiectum ſpatium
ferè duplum eo tempore, quo retardato percurrit ſubduplum:
hinc
ſonus tam citò auditur;
quia propagatur cum particulis aëris æqua­
bili ferè motu:
eſſe autem ſpatium ferè duplum, probatur ex eo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index