Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1tu naturaliter accelerato vt 4. ad 3. igitur continet illud 1. (11/3); ſi verò
ſint 3. inſtantis continet illud, 1/2; ſi 4. continet 1. 3/5, ſi 5. continet 1.2/3
ſi 5. continet 1 2/3. ſi 6. continet 1 5/7. ſi 7. continet 1 3/4. ſi 8. continet
1 7/9. ſi 9. continet 1 (4/11). ſi 10. continet 1 9/5 ſic quo plura erunt inſtantia
accedet propiùs ad rationem duplam, nunquam tamen ad illam perue­
niet.
Ex dictis multa tumultuatim Corollaria congeri poſſunt;
Corollarium 1.
Etiamſi non ſint partes infinitæ temporis; in ordine tamen ad praxim
eodem modo ſe habent, ac ſi eſſent infinitæ; quia licèt finitæ ſint, nume­
rari tamen non poſſunt.
Corollarium 2.
Etiam ſi non ſint infiniti tarditatis gradus, vt conſtat ex dictis, ſed fi­
niti;
in ordine tamen ad praxim eodem modo ſe habent, ac ſi eſſent in­
finiti; quia non poteſt diſtingui primus, & minimus ab omnibus
aliis.
Corollarium 3.
Licèt hypotheſis Galilei ſit falſa in hypotheſi inſtantium finitorum;
nam ſingulis inſtantibus noua fit velocitatis acceſſio;
phyſicè tamen lo­
quendo eodem modo ſe habet, ac ſi eſſet vera;
quia cum non poſſit pro­
bari, niſi in partibus temporis ſenſibilibus;
certà, cùm quælibet pars
ſenſibilis innumera ferè inſtantia contineat, in quibus fit progreſſio;

differentia vtriuſque ſenſibilis eſſe non poteſt;
igitur linea denticulata
eodem modo ſe habet phyſicè, hoc eſt ſenſibiliter, ac ſi eſſet recta;
ſic­
que progreſſio arithmetica in multis terminis reducitur ſenſibiliter ad
Geometriam in paucioribus terminis; immò in communi illa ſententia.

in qua dicitur tempus conſtare ex partibus actu infinitis, progreſſio Ga­
lilei tantùm locum habere peteſt;
igitur hæc eſto clauis huius difficul­
tatis;
progreſſio ſimplex principium phyſicum habet, non experimen­
tum;
progreſſio numerorum imparium experimentum non principium;
vtramque cum principio & experimento componimus; prima enim ſi.

aſſumantur partes temporis ſenſibiles tranſit in ſecundam, ſecunda in
primam, ſi vltima aſſumantur inſtantia.
Corollarium 4.
Cognito ſpatio quod percurritur in data parte temporis ſenſibili, co­
gnoſci poteſt ſpatium quod in duabus æqualibus vel 3.vel 4.&c.percurri
poteſt.v.g.
multi probarunt ſæpiùs primo ſecundo minuto corpus graue
percurrere 12. pedes; igitur duobus percurreret 48. accipe enim 9. 2.
id eſt 4. & in 4. duces 12. vt habeas 48. 4. verò minutis percurret 192.
nam accipe 9. 4. id eſt 16. & in 16. duces 12.vt habeat 192. res omninò
facilis.
Corollarium 5.
Similiter cognito ſpatio quod percurrit 4. ſecundis minutis, cogno­
ſces ſpatium, quod percurret 2. vel 1. v.g. percurrit 4. ſecundis 192. pe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index