Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
1
Dices cum graue aliquod mouetur deorſum, vel leue ſurſum, vel
corpus animatum ſe ipſum mouet, dici poteſt ſubſtantia corporis cauſa
immediata motus.
Reſp. negando, tùm quia omnis potentia motrix
agit;
igitur producit aliquid aliud, quod eſt cauſa motus: præterea po­
tentia motrix corporis animati, agit vſque ad defatigationem, ſudorem,
licèt non ſit motus, igitur aliud producit, de corpore graui probabi­
mus infrà.
Theorema 6.
Datur impetus. Demonſtro, Subſtantia mobilis non eſt cauſa imme­
diata motus, per Th.5. ergo aliquid aliud; igitur impetus, nam quod di­
ſtinctum eſt à ſubſtantia mobilis, & exigit motum, eſt impetus per
Def.3. ſed quia hoc Theorema eſt veluti princeps huius tractatus cardo,
in eo paulò diutius hærendum eſt, igitur.
Demonſtro primò dari impetum: Quidquid eſt, & antè non erat, non
eſt à ſe, ſed habet cauſam per Ax.8. Motus de nouo eſt per hypotheſim
tertiam;
igitur habet cauſam, ſed non aliam, quam impetum, quod pro­
bo:
Lapis cadens, vel impactus in alium lapidem mouet illum per hy­
poth.7. ſed ſubſtantia lapidis in alium impacti non eſt cauſa huius mo­
tus, quia eſſet cauſa neceſſaria vt patet;
igitur applicata eundem effe­
ctum produceret per Ax.12. ſed etiam applicata immediata non agit, vt
conſtat experientia; igitur per idem Axioma non eſt cauſa.
Scio eſſe aliquas reſponſiones, quas infrà refellemus; nunc ſufficiat
dixiſſe lapidem impactum non producere motum, qui propriè non pro­
ducitur per Th.2. nec exigere, vt conſtat ex ſecunda probatione Th. 5.
igitur ſi aliquid exigit, vel producit, voco impetum.
Secundò probatur; potentia motrix eſt actiua, quia defatigatur, quis
hoc neget?
igitur aliquid producit; non motum, qui propriè non pro­
ducitur per Th.2. igitur aliquid aliud; voco impetum;
adde quod etiam
ſine motu agit, & defatigatur vt iam dictum eſt;
igitur habet alium effe­
ctum immediatum; denique mouere, pellere, trahere, proiicere, percu­
tere, nihil niſi actionem ſonant.
Tertiò probatur; pila diſiuncta à manu proiicientis diu adhuc mo­
uetur per hypoth.6. igitur hic motus habet cauſam per Ax. 8. quælibet
enim pars motus de nouo eſt, neque duæ illius partes ſimul eſſe poſſunt.

atqui potentia motrix non eſt cauſa per Ax.10. immò poteſt eſſe deſtru­
cta; igitur non eſt cauſa per Ax. 9. Non eſt etiam cauſa ſubſtantia pilæ
mobilis per Th.5.5. nec priores pattes motus per reſp.
ad primam in­
ſtantiam Th 5. igitur aliquid aliud; voco impetum.
Quartò probatur; pila proiecta ſenſim ſine ſenſu tardiore motu
mouetur; donec tandem moueri omnino deſinat per hypoth.
5. igitur
non eſt ſemper æqualis, & eadem cauſa huius motus per Ax. 12. & 13.
num.3. igitur cauſa huius motus eodem modo debilitatur, ſeu remitti­
tur, quo ipſe motus;
ſed decreſcit ſubſtantia mobilis, nec potentia mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index