Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 12.
Impetus est qualitas permanens. Quia lapis proiectus etiam ſeparatus
mouetur aliquandiu per Hyp. 6. igitur durat eius cauſa, ſcilicet impe­
tus; igitur eſt qualitas permanens.
Diceret fortè aliquis lapidem proiectum pelli ab aëre à tergo inſtan­
te, vt voluit Ariſtoteles pluribus in locis;
ſed præſertim 8. Ph.c.vlt.& 7.
cap.2. 3.de Cœlo, cap. 3. Reſpondeo hoc dici non poſſe;
Primò quia non
modò non iuuat aër;
ſed etiam impedit motum proiecti, quod de omni
medio neceſſariò dicendum eſt, vt patet experientiâ;
vnde quo craſſius,
ſeu denſius eſt medium, motum potentiùs retardat, vt videmus in proiectis
per aquam;
rationem à priori afferemus infrà, cum de reſiſtentia medij:
Secundò, quis dicat pilam rotatam in ſolo moueri aëris appulſu? cum
alia corpora, quæ pila rotata præterlambendo quaſi allambit, nullo mo­
do moueantur; præſertim granula pulueris.
Tertiò, an fortè aër id præ­
ſtare poteſt ſine vi impreſſa;
igitur non minus ipſi pilæ proiectæ, quam
aëri ambienti imprimi poterit:
Quartò, nullus aër à tergo pellitur; ſed
potius ipſa pila aduerſus aëra pellit, dum emittitur manu; igitur ſi aër
ſuccedit à tergo, id totum accidit, vel metu vacui, vel ne aër compri­
matur, vt videbimus infrà.
Quintò denique, cum diu moueatur eadem
pars aëris, haud dubiè in ca manet vis impreſſa; igitur impetus erit ad­
huc qualitas permanens.
Ad id quod obiicitur ex Ariſtotele; aliqui putant inclinaſſe in cam ſen­
tentiam;
cùm tam en noſtram teneant illuſtres Peripatetici, quorum no­
minibus parco, ne tot citationes paginas impleant; vide apud Conim­
bric.
l. 7. Phyſ. cap. 2. Aliqui excuſant ipſum Ariſtorelem, putantque
non eſſe locutum ex propriâ ſententiâ:
Alij dicunt Ariſtotelem quidem
tribuiſſe aliquam vim extrinſecam aëri;
non tamen negaſſe intrinſecam
impetus;
quidquid ſit, ipſa verba Ariſtotelis demonſtrant ipſum agno­
uiſſe vim motricem impreſſam aëri, hoc eſt impetum (potentia enim (in­
quit) ſcilicet motrix, quâ pollet proijciens quaſi vim impreſſam tradit vtrique)
id eſt aëri ſurſum, & deorſum; quid porrò eſt illa vis motrix, niſi impetus.
Theorema 13.
Impetus non producit motum. Probatur, quia motus non dicitur pro­
ductus per Th. 2. Adde ſi vis rationem metaphyſicam;
quia nihil cogit
dicere accidens aliquod, ex iis ſcilicet, quæ ſenſu percipimus, agere ad
intra;
quod videtur eſſe proprium ſubſtantiæ, ſaltem naturaliter; vt
demonſtrabimus in Metaph.
Theorema 14.
Impetus exigit motum, id est fluxum mobilis in loco; quia cauſa imme­
diata motus eſt tantum exigens, per Th. 4. ſed impetus eſt cauſa motus
immediata per Th. 5. & 6. igitur eſt cauſa exigens, adde quod id tantùm
accidens ſenſibile præſtare poteſt in ſuo ſubiecto, vt aliquam illius mu­
tationem præſtet, vel exigat;
quæ vel eſt localis, hoc eſt fluxus quidam:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index