Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 5.
Ex dictis etiam colliges diuerſas percuſſionum rationes ſuppoſita di­
uerſa ratione ponderum globi percutientis, & percuſſi;
cum enim impe­
tus productus ſit æqualis per ſe impetui producenti, per Th.60. modò
debita fiat applicatio, de qua in Th.50. ſi percutiens ſit duplus percuſſi,
ſuppoſita eadem materia, motus percuſſi erit duplò velocior; quia im­
petus erit duplò intenſior, vt conſtat ex Th. 61. ſi verò ſit quadruplus,
quadruplo, &c.
Igitur velocitates motuum ſunt in ratiòne ponderum
permutando.
Theorema 68.
Si corpus percuſſum ſit oblongum, & percuſſio fiat in centro grauitatis eiuſ­
dem corporis;
producitur impetus in percuſſio æqualis impetui percutientis; ſed
opus eſt aliqua figura:
Sit corpus AD, parallelipedum; diuidatur æqua­
liter in E ita vt E ſit centrum grauitatis;
ſi percuſſio fiatin E per lineam
perpendicularem HE, producetur impetus in corpore AD æqualis im­
petui corporis percutientis;
quia ſcilicet à corpore AD non poteſt maius
eſſe impedimentum; igitur agit quantùm poteſt impetus corporis per­
cutientis per Th.50. igitur producit æqualem per Th.69.
Theorema 69.
Si percuſſio fiat in F per lineam perpendicularem IF, minus erit impedi­
mentum, quàm per HE, Quia ſi per HE, moueri tantùm poteſt motu
recto, ſi per IF, etiam motu circulari circa aliquod centrum;
ſed hic
motus eſt facilior quam ille;
igitur minus eſt impedimentum; (ſuppono
autem cylindrum BC vtroque modo moueri poſſe ab applicata potentia)
igitur minùs impetus producitur, ſi percuſſio fiat per IF, quàm ſi fiat
per LK:
In qua verò proportione ſit minus impedimentum, & minori
opus impetu, poſito eodem potentiæ niſu, determinabimus facilè aliàs;
vt etiam demonſtrabimus circa quod centrum hic circularis motus fieri
debeat.
Scholium.
Ex duobus capitibus minus eſſe poteſt impedimentum; primum eſt,
quod petitur à puncto contactus, ſecundum à linea incidentiæ;
v. g. ſi
accipiatur punctum E, in quo eſt centrum grauitatis corporis AD, & in
eo fiat percuſſio;
maximum eſt impedimentum ratione puncti conta­
ctus, in quo fit percuſſio;
ſi verò percuſſio fiat per lineam perpendicu­
larem HE, maximum eſt impedimentum, ratione lineæ;
ſi autem ex
vtroque capite ſimul accidat impedimentum, maximum eſt omnium;

iam verò ſi accipiatur punctum E, & linea percuſsionis ME;
minor eſt
percuſsio ratione lineæ non puncti;
accipiatur punctum N, & linea
percuſsionis MN, minor eſt percuſsio ratione puncti non lineæ, acci­
piatur punctum N, & linea IN, minor eſt percuſsio ratione vtriuſque;

ſi demum accipiatur punctum E, & linea ME, minor eſt percuſsio ra­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index