Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1eſt tantùm ſubduplum eiuſdem poſiti in G; itaque ſit BG, 10. librarum,
æquiualet 5. libris ſtatutis in G, & AB, vni libræ poſitæ in A;
ſed hæc
libra in A, habet tantùm ſubquintuplum momentum eiuſdem in G, igi­
tur 5. libræ in A, æquiualent vni in G;
igitur vt ſtatuatur æquilibrium,
debent eſſe 24. libræ in A, ſeu vires æquiualentes;
quibus adde pondus
abſolutum 12. librarum; erunt 36. igitur reſiſtentia ad motum circula­
rem verticalem ex triplici capite oritur.
Primò ex ipſo pondere abſolutè
ſumpto, quæ communis eſt motui propagationis.
Secundò, ex momento
eiuſdem ponderis;
Tertiò, ex tali genere propagationis, de quo ſuprà;
quæ omnia ſunt apprimè tenenda, ne quis error ſubrepat.
Theorema 99.
Cum applicatur potentia circumferentiæ motus circularis; ita propagatur
impetus, vt plures partes verſus centrum motus producantur in pondere, quod
attollitur;
ſit enim idem cylindrus CA; ſitque applicata potentia in
A, dico verſus C, plures partes produci in pondere, Probatur, quia attol­
litur pondus in C, quod moueri non poteſtin A, operâ vectis AC, vt con­
ſtat ex certa hypotheſi; igitur plures partes impetus producuntur per
rationem 6. & 7. Th.77,
Scholium.
Scio quidem hoc ipſum à nemine hactenus, quod ſciam, explicatum
eſſe;
atque fore vt à multis tanquam nouum, & inſolens minùs fortè
probetur:
quamquam illa hypotheſis hoc ipſum euincit, vulgaris certè,
& nemini quaſi non nota;
qua nempè dicimus in omnibus partibus mo­
bilis, quod actu mouetur, impetum produci;
& ſi quando accidat corpo­
ris ingentem molem ab applicata potentia non poſſe moueri, illud eſſe
tantùm, quòd non poſſint produci tot partes impetus, quot ſunt neceſſa­
riæ, vt omnibus partibus ſubjecti diſtribuantur; igitur ex hac hypothe­
ſi, quæ ex manifeſtis ducitur experimentis, neceſſariò dicendum eſt plu­
res partes impetus versùs centrum vectis produci in pondere, quod at­
tollitur, cuius propagationis proportionem infrà demonſtrabimus.
Theorema 100.
Impetus, qui producitur verſus centrum vectis in pondere, licèt creſcat nu­
mero, decreſcit tamen in perfectione.
Probatur per Th.81. ex motu imper­
fectiore, cui reſpondet impetus imperfectior per Ax. 17.num.4. non ratio­
ne numeri, qui maior eſt per Th.99. igitur ratione entitatis, ſeu perfe­
ctionis entitatiuæ.
Theorema 101.
Tota collectio impetus, quæ in pondere ex dato puncto vectis producitur, eſt
ad aliam collectionem alterius puncti in perfectione, vt distantia illius puncti
à centro, ad diſtantiam huius:
probatur, quia perfectio vnius collectionis
eſt ad perfectionem alterius, vt motus ad motum; motus verò ſunt vt
ſpatia, ſpatia vt arcus, arcus vt ſemediametri, hæ demum, vt diſtantiæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index